PL 205, col. 34

Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne

et superfluam inquisitionem. Tangentes enim montem
bestialiter, lapidabantur. Item Parabolarum
cap. XXV: « Fili, invenisti mel, » scilicet doctrinae:
« Comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas
illud [(Prov. XXV)] : » Glossa: Scilicet ultra vires quaerendo,
perdas intellecta. Item; Tantum summitatem
virgae cum Jonatha, melle intinge, et exhilarabuntur
oculi tui ut illius [(I Reg. XIV)] : et bene prosequeris
hostes tuos, ut ille: quia « Declaratio sermonum
tuorum, Domine, illuminat [(Psal. CXVIII)] . »
Non obtenebrat, non involvit, ut curiosa inquisitio.
Item Ecclesiastici capite tertio: « Fili, altiora te ne
quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed
quae praecepit Deus, cogita illa semper, et in pluribus
operibus ejus non eris curiosus. Non enim tibi

necessarium est, ea quae abscondita sunt, videre
oculis tuis: » multo magis in perscrutanda majestate
illius. Item ibidem: « In supervacuis rebus 11
noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus
ejus non eris curiosus. Plurima enim super sensum
hominum ostensa sunt tibi: multos enim supplantavit
suspicio eorum [(Eccli. V)] . » Item Ecclesiastes,
c. VII: « Quid necesse est homini majora se
quaerere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua? »
Item ibidem: « Dixi: Sapiens efficiar, et ipsa longius
recessit a me. Multo magis quam erat: et alia
profunditas, Quis inveniet eam? » Item ibidem,
cap. VIII. « Quis talis, ut sapiens est, et quis novit
solutionem verbi divini? » Item ibidem: « Intellexi

quod omnium operum Domini nullam possit homo
invenire rationem eorum quae sunt sub sole, et
quanto plus laboraverit ad quaerendum, tanto minus
inveniet. » Item: « Fili pauci sint sermones
tui [(Eccli. V)] , » de Deo, de quo etiam varia periculose
dicuntur. Item Ecclesiastico: « Qui quaerit legem,
replebitur ab ea, et qui » curiose et « insidiose
agit, scandalizabitur ab ea [(Eccli. XXXII)] : » et non
inveniet eam. Item Aristoteles: Nunquam decet nos
esse verecundiores, et magis sobrios, quam cum de
diis loquimur. M. Multo magis cum de uno et vero
Deo loquimur.
CAPUT V. De modo disputandi, qui est ut sine contentione disputetur.
Sequitur de modo disputandi, qui exigit ut sine
lite et contentione fiat. Unde Isaias: « Aquae Siloe
fluunt cum silentio [(Isa. VIII)] , » non cum litigio, non
cum impetu, et tragico hiatu. Item in Deuteronomio
in cantico Moysi: « fluat ut ros eloquium meum [(Deut. XXXII)] :
» stillando, et sine strepitu et effusione
nimia. Item libro II Regum, cap. XXII: « Posuit
tenebras latibulum suum, in circuitu suo cribrans
aquas, » sacrae scilicet Scripturae, « de nubibus
coelorum. » Cribrando ergo eas, et non cum
impetu fundendo, tractandum est de illis, ut descendant
de nubibus sacrae Scripturae. Item II ad
Tim. II: « Non oportet servum Dei litigare, » ut obstrepat
studio altercandi, erroremque suum tragico
defendat hiatu; « sed mansuetum esse ad omnes,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.