PL 205, col. 36
Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne
induciarum protelatione et exspectatione, in accusatorum
puritate, demum in sententiae latione,
multo magis in his ubi agitur de coelestibus, de
sacramentis Ecclesiae, de his etiam (scilicet consilis
dandis, vel non dandis) in quibus vertitur
periculum animarum. Exemplo quoque Aristotelis,
ad nullam, etiam facilem, quaestionem sibi propositam,
respondentis, nisi datis induciis. Unde, et
cum ei proponeretur quaestio difficilis, Theophrastus,
juvenili calore adhuc imbutus, quaestionem
illam se soluturum promisit. In cujus solutione cum
deficeret et multum erubesceret, ait ei Aristoteles:
« Opus est tibi fraeno. » Alii vero discipulo, scilicet
Eudemo (qui cum nimis morose, et non nisi cum
induciis diutinis sibi proposita solvebat), ait Aristoteles:
Tibi opus est calcaribus. Venam tamen ingenii
habebat divitem.
13
CAPUT VI. De praedicatione quam debet praecedere sanctitas vitae.
Sequitur de tecto exercitii sacrae Scripturae, hoc
est de praedicatione, cujus, ut duorum praecedentium [(supra, cap. 1)] ,
fundamentum est sanctitas vitae et
conversationis bonae, per quam venitur ad illa.
Unde in Psalmo: « Mihi adhaerere Deo, per fidem
et bonam vitam, et operationem fidei, bonum est [(Psal. LXXII)] ;
» deinde: « Ponere in Domino Deo
spem meam, ut sic annuntiem omnes laudationes, »
vel praedicationes, « tuas in portis filiae Sion [(Psal.
IX)] . » Est enim multiplex praedicatio, scilicet:
eruditionis, correctionis, exhortationis, excitationis,
consolationis, et sustentationis beneficii. Et
quia tribus praedictis subservit vox quasi eis necessaria
et eorum praeambula, sciendum est multiplicem
esse vocem. Est enim vox fletus. Unde: « Exaudivit
Dominus vocem fletus mei [(Psal. V)] ; » et est vox
confessionis; deinde vox exsultationis serenatae
conscientiae, quam sequitur vox praedicationis. Unde
in Psalmo: « In voce exsultationis et confessionis
sonus epulantis [(Psal. XLI)] . » Et in alio: « Confitebimur
tibi Deus » , peccata, et pro amovendis malis:
« Confitebimur tibi, » laudes, et pro conferendis
bonis: Et, tunc, bene viventes et operantes, « invocabimus
nomen tuum, » ut aliis bene et utilia
praedicemus. Unde sequitur: « Narrabimus mirabilia
tua [(Psal. LXXIV)] , » opera creationis et recreationis
ad excitandum populum. Hic ordo etiam
attenditur in ordine medendi. Prius enim amovenda
sunt nociva et caetera. Item Dominus ad idem
loquens praedicatoribus ait: « Vos, » conditi sapientia,
« estis sal terrae, » vita; « vos estis lux mundi, »
doctrina [(Matth. V)] . Vita enim bona, scientiam, non
dico verborum, sed rerum, praecedit. Unde per vitam,
et non aliter, pervenies ad scientiam, scilicet
operum. Haec est scientia rerum: qui autem diligit,
illa non caret. Item Salomon: « Fili, concupiscens
sapientiam, serva mandata ejus, et Dominus dabit
tibi illam [(Eccli. X)] . » Item: « A mandatis tuis intellexi [(Psal. CXVIII)] ;
» scilicet, impletione eorum per
opera, intellectum habui in doctrina. Et dicit Glossa