PL 205, col. 39

Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne

patriae, poenitentia et poena gehennae debet esse tantum
praedicatio. « Et comedi illud: et factum est
in ore meo quasi mel dulce [(Ezech. III)] . » Dulciter et
suavissime verbum Dei ore praedicat, qui eum in
corde suavissime diligit; inutiliter autem et acerbe
eum praedicat lingua cul obviat et contradicit conscientia.
Item: « Peccatori dixit Deus: Quare tu
enarras justitias meas? » [(Psal. XLIX.)] Cum tu opere
non impleas, quare sermone communi aliquid de
majestate mea, ad populum, scilicet profers? « Et
quare assumis testamentum meum [(ibid.)] , » id est,
cum sis indevotus praesumis illud « per os tuum [(ibid.)]
» (privata enim lectio non prohibetur) pollutum
aliis praedicare? Quasi, nec sancta verba os
tuum praesumat docere. Et dicit Cassiodorus super

hunc locum: Prohibet Deus ne lingua praesumat
praedicare publice cui obviat conscientia prava;
non tamen interdicitur laus conversis ad poenitentiam;
sed vide ne cantes bene et vivas male. Item
Apostolus: « Castigo corpus meum et in servitutem
redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus
efficiar [(I Cor. IX)] . » Non ait: Ne cum aliis
legerim, private scilicet. Non igitur 16 immisceant se
scelerati divinis sermonibus. Item: Ad hoc in Veteri
Testamento erat labium aeneum in introitu tabernaculi,
ubi sacerdotes lavabant manus ingressuri
tabernaculum et egressuri [(Exod. XXX)] . Unde:
« Mundamini qui fertis vasa Domini [(Isa. LII)] . »
Item: In eodem labio erant specula, in quibus ingressuri

et egressuri tabernaculum, viderent si quid
maculae in se esset ad purgandum. M. Ad hoc solummodo.
Nota quod est praedicatio quaestuosa [(B. GREGOR.
hom. 12 in Evang.)] , alia vana et superba gloriam
quaerens, alia curiosa et stulta, alia subdola et haeretica,
alia contumeliosa et scandalis plena, cum is
scilicet praedicat, cujus vita despicitur, et istae duae
nequaquam tolerantur. Alia officiosa, ut cum quis
de officio praedicat; alia charitativa, ut cum quis,
privatus scilicet, ex charitate et non de officio praedicat.
Peccator autem occultus, et non praelatus,
bene praedicare potest; praelatus autem peccator,
etiam occultus criminaliter peccabit, si praedicaverit:
quod probat Hieronymus [(epist. 1 ad Heliororum)]

his verbis talem alloquens sic: Non omnes
episcopi sunt episcopi. Qui enim in officio male
vivis, utquid locum et terram alterius occupas?
Cave ne praedicatio et debita populo oratio, ei pro
peccato tuo subtrahas, et tu cum plebe aeternaliter
puniaris. Qui enim suis premitur, aliena non diluit.
« Talis enim commune opus impedit, et ideo mortaliter
peccat [(Matth. XV)] . » Sed nec de officio debet
praedicare impoenitens et existens in proposito
peccandi, quia contra officium venit, et illud exsequendo
mortaliter peccat: quanto magis cujus
vita est scandalis plena? Item: Nisi fueris imitator
Samsonis, non extrahes favum de ore leonis [(Judic.
XIV)] . Item, Jeremiae [(cap. I)] inquit Deus: « Priusquam
te formarem in utero, novi te, et antequam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.