PL 205, col. 48
Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne
Fastus inest pulchris, sequiturque superbia formam.
[(JUVEN., sat. 8)]
Quandoque a dono gratiae oritur. Unde Hieronymus (S. HIERON. t. II, epist. 93:
Sub cinere et cilicio, sub
jejunio in tunica et manica folliculata, saepe latet
magna superbia; quia:
Cum bene pugnaris, cum cuncta subacta putaris,
Quae plus infestat, vincenda superbia restat.
[(OVID. lib. II Fastorum.)]
Item: « Multiplicata est super me iniquitas superborum [(Psal. CXVIII)] .
» Quibus non profuit quod humana
natura, post delictum primi hominis, humiliata
est et quod passa, et quod multipliciter afflicta
(Christus scilicet in ea), ergo superbis nec mors
Christi, nec crux, nec lancea, nec clavi, nec hujusmodi
prosunt, cum humilitati obvient, imo destruere
nitantur, velintque eam non esse, et ita Christum
nec Deum, nec hominem esse. Item: Quia a bonis
et donis fortunae, ut a divitiis, oritur superbia, praecipit
Apostolus, in I ad Tim. cap. VI: « Divitibus
hujus saeculi non sublime sapere, nec sperare in incerto
divitiarum, » quae modo adveniunt, modo recedunt.
Item, a potentatibus et dignitatibus, vel
habitis, vel concupitis, ut in illis quis superbiat,
oritur superbia. Unde beata Virgo: « Deposuit potentes
de sede, » id est superbos; « et exaltavit humiles [(Luc. I)] .
» -- « Potentes potenter tormenta
patientur [(Sap. VI)] . » -- « Retribuet enim Dominus
abundanter facientibus superbiam [(Psal. XXX)] . »
Item: Non expavit Apostolus divitias [(pro se, sed
pro aliis, qui ait: « Scio abundare, et penuriam
pati [Phil. IV] )] , » sed morbum earum, id est superbiam
vel cupiditatem, quae duo vitia semper adjuncta
sunt, sicut testatur Beda super Ecclesiasticum.
Item, sic erat Sapientia: « Divitias et paupertates,
Domine, ne dederis mihi, » paupertatem, « ne » aliena
« furer » ex inopia; divitias, « ne dicam, Quis Dominus
est? » [(Prov. XXX.)] Item Hieronymus: « Suavis
Dominus universis [(Psal. CXLIV)] , » tamen monstrum
et stercus superbiae sordibus et aliis malis, sed
venialibus, curat et expellit. Haec « Stercora sunt
boum lapidantia [(Eccli. XXII)] , » caeteris vitiis non
ita vilia apponuntur emplastra. Unde Deuter. 25
cap. VII: « Devorabis septem populos et consumes, »
qui sunt in terra ad quam ibis, sed « paulatim et
per partes, quia non poteris eos delere simul, ne
forte multiplicentur contra te bestiae terrae. Vide
ne de bestiis oriantur ursi et leones, et devorent
te. Sunt enim vitia quaedam nobis tributaria, quibus
majora caventur; de quibus dici potest
. . . . . . . Aliquisque malo fuit usus in illo.
Sic et Paulus curatus est a superbia malo scilicet
tributario. Unde: « Ne magnitudo revelationum
extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae
angelus Satanae, » etc. [(II Cor. XII.)] Si subtilius
etiam consideres, animadvertes vitium superbiae
sordidissimum sordidissimo, et mortale mortali
emplastro saepe curari. Unde: « Multiplicatae sum
infirmitates eorum, postea acceleraverunt, » etc.