PL 205, col. 50

Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne

discurrentes, nares minaces et injurias spirantes,
humeri jactantes, schemata ridentia. » Est etiam
os linguae superbae. Unde: « Disperdat Dominus
universa labia dolosa, et linguam magniloquam [(Psal. XI)] .
» Item: « Posuerunt in coelum os suum
et lingua eorum transivit in terra [(Psal. LXXII)] »
Lingua etiam superba quandoque vindicat sibi
omnia membra, quasi ea cogat loqui et sibi servire.
Unde:
Cum pes, cumque manus, cum caetera membra loquantur,
Inferius guttur qua ratione tacet?
Est etiam superbia totius corporis (solis pudendis
exceptis in quibus verecundamur, unde etiam ampliori
honore ea tegimus). Quidam enim staturam

pedibus adjuvant, et suram super suram ponunt,
ventrose incedunt, mole corporis et gastrimargia
eos non cogente ad hoc. Quidam vero pectorose
quasi arcuati:
Et multum referunt de Mecoenate supino,
[(JUVENALIS, sat. I.)]
Quidam manibus in omnem partem se extendunt.
Unde:
Ventilat aestivum digitis sudantibus aurum.
[(ID. ibid.)]
Quidam erecto et extento collo, et quasi affixo palo
incedunt. Unde Isaias: « Elevatae sunt filiae Israel,
et ambulaverunt collo extento [(Isa. III)] . » De superbia
operis, ait David: « Non habitabit in medio
domus meae, qui facit superbiam [(Psal. C.)] » Item:

« Retribuet Dominus abundanter facientibus superbiam [(Psal. XXX)] .
» Item: « Non ambulavi in magnis
neque in mirabilibus super me, » etc. [(Psal. CXXX.)]
Singula vitia, singula membra possident, in quibus
domicilia habent; sed hoc vitium in omni fere
membro dominatur. Propter has plures species superbiae,
ait Propheta pluraliter: « Leva manus tuas
in superbias eorum, qui maligna loquuntur super
me [(Psal. LXXIII)] . » Hoc etiam vitium adeo pestiferum
est et dominans quod dominium et regnum alterius
vitii sibi vindicat. Unde philosophus [(SENEC.
ep. 60)] : Video, inquit, unicam silvam pluribus elephantis
sufficere, tauros torosos, et unico agro
contentos esse. Quid est igitur quod homo, minor

his, pascitur terra, coelo et mari? num propter famis
quantitatem, qua caetera animalia vincat, vel
ob ingluviem exsaturandam? Minime. Non enim
usus ventris est in pretio, sed ambitio. Item in IV
Reg. « Verumtamen excelsa non abstulit. » Item: « Superbis
Deus resistit [(I Petr. V)] . » « Frangit Deus omne
superbum [(PRUD. in Psychom. IV)] . » De talibus enim
cito ulciscitur, alios exspectat magis ad poenitentiam.
Item, hoc vitium redarguens Apostolus ait:
« Non incompositos [(Rom. I)] ; » nec in incessu,
nec in habitu exteriori scilicet, vel interiori:
quia incompositio corporis signum est interioris
incompositionis. Item, Ecclesiast. XXXV. Item
Job. XV: « Tetendit enim manum suam contra 27
Deum, » etc. Item, et sicut gigantes steterunt

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.