PL 207, col. 1154

Poemata (Petrus Blesensis), J. P. Migne

Sic emittebat eremi deserta petentem.
Christus utrique caper, nam caeditur in cruce pendens
Desertumque petens; cum surgit ad aethera tendens.
Qui mala nostra tulit ligno suspensus, ovemque
Inventam retulit ad nonaginta, novemque
In dextris pollens Patris Deitatis honore.
Regnat, et in mundo replet aras carne, cruore.
Qui semel occisus licet ultra non moriatur,
Mors tamen ad vitam nobis ejus renovatur.
Christum quotidie devotio presbyterorum
Mactat in altari, mactator et ipse sacrorum.
Panis fomentum vitae, vinumque sacratur,
In cruce suspensus Salvator commemoratur.
Ara crucis lignum, signatque calix monumentum.
Hic obit, hic dormit Christus, dat utrumque momentum.
Agnus in hac, leo fortis in hoc surrexit et ales
Astra petens, aquilas trahit ad se spirituales.
CAPUT XXVI. Quod sacerdos et quisque fidelium capiti suo, quod est Christus, conformari, eumque ad coelos quotidie spiritualiter sequi debeat.
Ergo bonus sacrifex quoties haec sacra recenset,
Ut se conformet Christo carnis cruce penset;
Cum vitiis crucifixa caro prius emoriatur.
Vivificata Deo mens surgat, eumque sequatur.
Sic bene commoritur; consurgit, ei quoque vivit.
Sicque redemptus abit homo, quo suus auctor abivit.
IV.--DE POENITENTIA
Praecipue pestes septem memores capitales,
Non solum fontes, sed rivos inde fluentes.
Fonte suo rivus magis est quandoque nocivus.
Unde Lot incestus pejor fuit ebrietate,
Atque Cain gravior caedes fraterna furore.
Culparum fontes, sunt fastus, livor et ira.
Accidiae naevus et avaritiae, gula, luxus.
Cum singillatim mortalia dixeris uni,
Cuncta simul quaecunque gravant comitantia culpas,
Dic citra factum committere quae voluisti.
Dic venalia, dic quae sunt a mente repulsa;
Dic tua delicta, generaliter ista revela
Nam reus in multis quando peccata fatetur,
Vel quaevis dicat vel nil dixisse videtur.
Postremum crimen si pure quis fateatur,
Ille tacere potest quidquid redit et comitatur.
Aggravat ordo, locus, peccata, scientia, tempus,
Aetas, conditio, numerus, mora, copia, causa,
Et modus in culpa, status altus, lucta pusilla.
Aeger poeniteat et crimina confiteatur.
Non imponatur huic poena sed insinuetur.
Hanc tamen explebit, si firma salus reparetur.
Si migret absolvat contritum presbyter aegrum,
Huncque preces relevent jejunia dona suorum:
Ut sit poena rubor, tibi vilis ut efficiaris,
Doctior ut fias, injungitur ut fatearis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.