PL 209, col. 1018

Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne

Nam cum comedens aliquando cum ipso, vidensque
eum pisces coram positos non gustantem,
aliisque nichilominus cibis parcentem, ac miserans
illius, ipsum nimie parcitatis arguerem: « Immo,
inquit, parcius comederem, nisi meo corpori parcerem. »
Parcebat ergo corpori suo etiam cum
parcissimus in cibo et potu et esset et videretur.
Ex quo etiam in ceteris temperans et discretus et
moderatus fuisse recte conjicitur. Quoniam ita virtutis
appetebat excellentiam ut non dimitteret temperantiam,
que quarta inter principales virtutes
tantam habet gratiam ut sine ipsa cetere tres gratie
graciose esse non possunt, bene ergo de ipso quemdam
religiosum virum et sapientem, id est Gillebertum

Abbatem Fusniacensem, audivi dicentem
quod neminem vidisset cui de singularitate minus
male contigisset: nimirum singularitatem suam
singulariter, hoc est temperanter et prudenter regebat,
licet plerisque eum intime nescientibus simplex
videretur et hebes; quod ei contingebat ex
tardiloquio, et quia cum loquebatur lingua ejus
Latium redolebat. Demum omnia bona sua studiosius
occultabat. Erat autem revera perspicacis ingenii,
sanique multum consilii, et in operibus suis
regendisque subjectis moderatus et discretus. Denique
cum virum venerabilem, industriumque pariter
et honestum, ejus cellerarium, aliquando convenissem,
conquerens scilicet quod, ut dicebatur, Abbas
ejus religiosus quidem sed durus foret, nimium

severus, pariter et agrestus, respondit ille qui mores
illius, qui vitam, qui instituta, qui consuetudinem
longa societate et experimento sciebat: « Revera,
inquit, durus est et severus, sed sibi, non
aliis. Nam aliis pius est et misericors, et in tantum
ut nos qui curam illius majorem habemus et
sumus illius adjutores, aliquotiens de ejus benignitate
et patientia, ut nobis videtur nimia, murmuremus,
fervorem ordinis suo tempore tepuisse non
detrahendo sed zelando dicentes: ceterum cum ejus
intentionem perpendimus, cum rationes ejus operum
previas et nobis ab eo redditas audimus et
auditas pensamus, eum sic et non aliter agere debere
cognoscimus; quoniam non litteram sed spiritum

et caritatem que lex Dei est et vinculum perfectionis,
et ex qua sola vita procedit, magis attendens
quam instituta et adinventiones hominum,
jacturam quarumdam observationum facilem estimat:
non eas tamen dimittens, non negligens, non
contemnens, sed pro persona, pro loco, pro tempore
temperans; dum scilicet attendit hinc ordinis rigorem
hinc humanam infirmitatem, cunctis viribus
elaborans ut fidelis sit dispensator: quod tunc assequi
se credit indubie si ex indulgentiis quibusdam,
licet notam aliquam et aliquod videantur afferre
dispendium, caritatis fratrum ac pacis ac voluntarie
servitutis recepit compensationem, non magnipendens
si ei super hoc ab aliquibus detrahatur, dum
ei pura conscientia et Dei veritas attestentur. »

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.