PL 209, col. 1033
Vita Petri Claraevallensis (Thomas de Radolio), J. P. Migne
gravi quadam temptatione pulsatus et peccati vinculis
irretitus eius consilium et auxilium flagitabat.
Vir Domini verbum ei impendens solatii bonam
spem suae liberationis habere iubebat. Sed cum fama
funeris ad illum venisset, velut obside sue redemptionis
perdito, de sua liberatione pene desperans,
defunctum quasi viventem alloquebatur et de solutione
sue pollicitationis compellabat. Dum taliter ad
ianuam divine pietatis pulsaret, in somnis ei sanctus
Dei Petrus apparuit, et consolans eum, quod ab
omni temptatione sua salvatus esset asseruit. Evigilans
ille et quasi somnium quod viderat et audierat
reputans, nichilominus sponsionis exitum expectabat.
Et ecce infra paucos dies persona quedam
cujus amore illicito ligabatur et qua vivente se sanari
posse non sperabat, nunciatur defuncta; atque
ita laqueus contritus est, peccator solutus et justi
sermo completus.
XXXII.
Completus est et sermo iste qui hactenus de iusto
isto habitus est; completus est, inquam, sed non
plenius, quia nec plane nec satis urbane de ipso est
que dici poterant vel debuerant executus. Nam sicut
in proemio premisimus, sanctus iste qui iuvenis
inchoavit, senex decessit, sine dubio plura patravit
que sunt incognita: et si cognita sunt, alii sed non
michi. Siquidem, ut repetam que dixi quondam
scribens de Domno Willelmo Abbate sancti Theodorici
qui unus fuit et primus eorum qui vitam
scripsere sancti Bernardi, cum premissa michi dicerentur,
non ea scribere proponebant nec plura fui
sollicitus indagare; jam vero cum calamo manum
apponere decrevissem, plura querendi non fuit opportunitas
vel facultas. Nichilominus tamen vereor
ne iudicer ab humano die virum hunc nimiis laudibus
extulisse, quasi aliud habuerim iudicium super
vivo quam habeam de defuncto; et item quia eum
commendare suscepi, licuerit mihi magis dixisse
mira vel magna quam vera, more quorumdam qui
declamatorie solent multiplicare loqui sublimia studiosius
quam veracia, vel poetarum
Qui miranda canunt, sed non credenda, poete;
ad quae vel penitus purganda, vel aliquatenus lenienda,
licet de premissis dubitare non possit nisi
valde perversus; et quia tamen sapientibus et insipientibus
debitor sum, epistolam hic ponam quam
ipsi, dum adhuc viveret et esset Abbas Clarevallis,
porrexi, ut ipsa sit et contra incredulos apologia
et operis presentis epilogus, et in ea iudicii mei
super eo presentis et preteriti indifferentia cognoscatur.
Premissa igitur salutatione loquens et scribens
ad ipsum sic dixi:
XXXIII.
Ego sum Thomas germanus Philippi, unus scilicet
de duobus fratribus Radolii quos diligere solebatis,
cum adhuc Igniacensi ecclesie Vestra Beatitudo
preesset, et fratres illius loci de vestra presentia