PL 21, col. 389
Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
nolui tamquam invidus occultare, sed quasi pro multis inventum proferre in medium, et facere communem:
certus quod quanto plures ex eo fuerint ditati, tanto mihi amplius acquiretur. Ego enim locupletior
fiam, cum aliorum salus ministerii mei fuerit quaesita mercimonio.
In principio ergo narrationis nostrae adesse nobis precamur gratiam Domini nostri Jesu Christi; cujus
virtute omnia haec pietatis exercitia apud Aegypti monachos habentur. Vidimus enim apud eos multos patres
caelestem vitam in terra positos agentes, et novos quosdam prophetas tam virtutibus animi, quam vaticinandi
officio suscitatos, quibus ad testimonium meritorum, nec signorum quidem ac prodigiorum deerat
efficacia: et merito. Cur enim hi, qui nihil terrenum, nihil carnale cupiunt, non accipiant caelestium
potestatem? Nonnullos namque eorum ita ab omni malitiae cogitatione ac suspicione vidimus defaecatos,
ut nec si aliquid mali adhuc gereretur in saeculo, meminissent. Tanta in eis inerat tranquillitas animi, tantusque
inoleverat eis bonitatis affectus, ut merito de eis dictum sit: Pax multa diligentibus nomen tuum,
Domine [(Psal. 118.)]
.
Commanent autem per eremum dispersi et separati cellulis, sed caritate connexi. Ob hoc autem dirimuntur
habitaculis, ut silentii quiete et intentione mentis divina sectantes, nec vox aliqua, nec occursus
ullus, aut sermo aliquis otiosus obturbet. Intentis ergo suo quisque loco animis, velut boni patris Christi
exspectant adventum: aut tamquam miles paratus in castris imperatoris praesentiam, vel ut fideles servi
adventantem dominum sustinent, libertatem sibi pariter et munera largiturum. Omnes ergo hi nullam cibi
aut indumenti, aut illius horum sollicitudinem gerunt. Sciunt enim, quia, sicut scriptum est, haec omnia
Gentes cogitant [(Matth. 6.)]
. Ipsi vero justitiam et regnum Dei requirunt: et haec omnia secundum promissionem
Salvatoris apponuntur eis.
Denique plurimi eorum, si in aliquo forte necessariis ad usus corporis eguerint, non ad humana perfugia,
sed ad Deum versi, et ab ipso tamquam a patre poscentes, quae poposcerint illico consequuntur. Tanta
namque in eis fides est, quae etiam montibus, ut transferantur, valeat imperare. Unde et nonnulli eorum,
irruptiones fluvii in perniciem vicinarum regionum concitatas, orationibus represserunt [(Vid. infra cap.
9, de Patermutio; cap. 2, de Ammone, cap. 11, de Heleno.)] Et pede 119-120 incedentes alvei ejus profunda
digressi sunt, immanesque ejus bestias peremerunt, et plurima atque innumera signa, quae ab Apostolis
et Prophetis antiquitus gesta fuerant, consummaverunt, ut dubitari non debeat, ipsorum meritis
adhuc stare mundum.
Sed illud valde mirum est, cum semper optima quaeque rara sint et difficilia, in illis tamen utrumque
pariter convenisse, ut et numero immensi sint, et virtutibus incomparabiles. Sunt enim alii in suburbanis
locis, alii per rura, plures autem et egregii per eremum dispersi, et velut quidam caelestis exercitus in procinctu
positus, atque in tabernaculis degens, ad obedientiam praeceptorum regi semper intentus, armis orationum
pugnans, et scuto fidei ab inimico insidiante protectus, regnum sibi caeleste conquirit. Sunt ergo ornati
moribus, quieti, lenes, tranquilli, et caritatis vinculo velut quadam germanitate constricti. Ad aemulationem
vero virtutum certamen ingens exercent et agones. Studet enim unusquisque clementior altero,
benignior, humilior ac patientior inveniri. Si quis autem sapientior caeteris fuerit, hic ita communis erga
omnes et mediocris existit, ut secundum mandatum Domini omnium minimus, et omnium servus esse videatur.
Quia ergo Dei munere donatum mihi est, ut viderem eos, et interessem conversationi eorum, de singulis
jam nunc, quae ad memoriam Dominus reduxerit, enarrare tentabo; ut hi, qui non viderunt eos in corpore,
opera eorum discentes, vitamque perfectam lectionis indicio colligentes, ad imitationem sancti operis invitentur,
et perfectae sapientiae palmam vel patientiae requirant.
HISTORIA MONACHORUM.
CAPUT PRIMUM. DE SANCTO JOANNE.