PL 21, col. 391

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

Primum igitur tamquam vere fundamentum nostri
Operis ad exemplum bonorum omnium sumamus
Joannem, qui vere etiam solus satis superque sufficiat
religiosas et Deo devotas mentes ad virtutum
culmen erigere, et ad perfectionis fastigia concitare.
Hunc enim vidimus [(Pallad. cap. 43.)] in Thebaidis
partibus in eremo, quae adjacet civitati Lyco, in rupe
quadam montis ardui commanentem. Ascensus ad
eum difficilis, aditus monasterii ejus obstructus et
clausus, ita ut a quadragesimo aetatis suae anno usque
ad nonagesimum, quem tunc gerebat, cum eum
vidimus, monasterium ejus nullus intraverit. Advenientibus
vero per fenestram se videndum praebebat,

et inde eis, vel verbum Dei ad aedificationem, vel, si
qua fuisset consolatio, responsa reddebat. Mulierum
tamen illuc nulla, nec ad conspectum quidem ejus
accessit, sed et viri raro, et certis quibusque temporibus.
Cellam sane hospitalem extrinsecus fieri permisit,
in qua adventantes e longinquis regionibus paululum
requiescerent, ipse vero intrinsecus solus, soli
Deo vacans [Ant. vocans], non diebus, non noctibus
a colloquiis Dei et oratione cessabat: divinum illud,
et quod super omnem mentem est, tota mentis puritate
consectans. Quanto enim se ab humanis curis et
colloquiis sequestrabat, tanto illi vicinior et propinquior
Deus erat. In tanta denique 121 mentis sinceritate
profecerat, ut non solum eorum quae praesentia

erant, scientiam consequeretur a Domino, verum
et eorum quae futura erant praescientiam mereretur.
Evidenter namque ei Dominus prophetiae gratiam
contulit: ita ut non tantum civibus et provincialibus
suis, si forte percontarentur, futura praediceret,
sed et Imperatori Theodosio, vel quos belli exitus
habiturus esset, vel quibus modis victoriam caperet
de tyrannis, sed et quot irruptiones passurus
esset gentium barbararum, saepe praedixit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.