PL 21, col. 396

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

abjecerint, ita agunt et ita sentiunt, quasi eminentiores
sint illis, quibus aliquid largiti sunt. Alia
vero 126 est jactantiae species, cum quis ad summam
virtutem perveniens, non totum Deo, sed suis
laboribus ac studiis deputat: et dum ab hominibus
gloriam quaerit, perdit eam quae a Deo est. Propter
quod, filioli, omni genere fugiamus jactantiae vitium,
ne forte incurramus lapsum, quem diabolus incurrit.
Tunc praeterea cordi nostro et cogitationibus praecipua
adhibenda est diligentia. Observandum namque
est, ne qua cupiditas, ne qua voluntas prava, ne quod
desiderium vanum, et quod non est secundum Deum,
radices in corde nostro defigat. Ex hujusmodi enim
radicibus continuo pullulant vanae et inutiles cogitationes,
et in tantum molestae sunt, ut nec orantibus

nobis cessent, nec in conspectu Dei consistentibus
nobis, et preces pro salute nostra offerentibus, erubescant;
sed rapiant a nobis captivam mentem, et
cum corpore stare videamur in oratione, sensu et
cogitatione evagamur et abducimur per diversa. Si
quis ergo est, qui se putat renuntiasse mundo et
operibus diaboli, non sufficit in ore renuntiasse, ut
possessiones et praedia, ceteraque saeculi negotia
dereliquerit, nisi etiam propriis vitiis renuntiaverit,
et inutiles ac vanas abjecerit voluptates. Haec enim
sunt de quibus Apostolus dicit: Desideria vana et nociva,
quae mergunt hominem in interitum [(2. Tim. 6.)]
.
Hoc est ergo renuntiasse diabolo et operibus ejus.
Diabolus enim per alicujus vitii occasionem, et pravae
voluntatis aditum irrepit in cor nostrum, quia vitia

ex parte ipsius sunt, sicut virtutes ex Deo sunt. Si
ergo sunt vitia in corde nostro, cum venerit princeps
eorum diabolus, quasi proprio auctori dant locum, et
introducunt eum velut ad possessionem suam. Et
inde est quod numquam hujusmodi corda pacem habere
possunt, numquam quietem; sed semper conturbantur,
semper tenentur, et nunc vana laetitia,
nunc inutili tristitia deprimuntur: habent enim intra
se habitatorem pessimum, cui introeundi ad se locum
per passiones suas et vitia fecerunt. Econtra vero
mens, quae vere renuntiavit mundo, hoc est, quae abscidit
et amputavit a se omne vitium, et nullum introeundi
ad se diabolo aditum dereliquit: quae iracundiam
cohibet, furorem reprimit, mendacium fugat,
exsecratur invidiam, et non solum 127 non

detrahere, sed nec male quidem sentire aut suspicari
se de proximo suo patitur, quae fratris gaudia sua
ducit, et tristitiam ejus, suam tristitiam deputat. Quae
ergo haec et horum similia observat mens, Spiritui
Sancto aperit in se locum, qui cum ingressus fuerit,
et illuminaverit eam, semper ibi jam gaudia, semper
laetitia, semper caritas, patientia, longanimitas, bonitas [(Gal. 5.)] ,
et omnes qui sunt fructus Spiritus,
oriuntur. Et hoc erat quod dicebat Dominus in Evangelio:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.