PL 21, col. 401
Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
eodem permanet loco. Tunc vero et sequenti nocte
repetentes daemones gravioribus eum verberibus
cruciabant. Sed nec sic quidem moveri voluit loco:
melius esse dicens, mortem subire, quam ultra daemonibus
obedire. Nihilo minus tertia nocte multitudo
convenit daemonum, et absque ulla miseratione irruentes
in eum, omnibus poenis cruciatibusque conficiunt.
Cumque jam corpus defecisset in suppliciis,
extremus tamen spiritus obsistebat imperio daemonum.
Quod ubi impii perviderunt, exclamantes voce
magna: Vicisti, inquiunt, vicisti; et mox velut virtute
quadam caelitus fugati, praecipites abscedunt,
nec ultra quidquam ei suae artis aut sceleris intendunt.
Ipse vero intantum virtutibus animi profecit,
et ita ornatus moribus effectus est, ac totius divinae
gratiae repletus virtute, ut omnis haec regio quasi e
caelo eum lapsum videret, et unum esse ex numero
crederet Angelorum, omnes paene simul atque uno
ore dicentes: Haec est mutatio dexterae Excelsi [(Psal.
76.)]
. Quanti exemplo ejus, qui jam semetipsos desperaverant,
rursus ad spem salutis regressi sunt, et
emendationem sui, quam prius desperaverant, praesumserunt?
Quanti admiratione ejus, de ipso jam inferno
peccatorum retracti sunt, et ad virtutis indolem
reparati? Illo namque tanta immutatione converso,
omnibus omnia visa sunt possibilia. Non solum
enim emendatio morum florebat in eo et assumtio
virtutum, verum et gratia Dei plurima ei collata
est. Signa enim et prodigia, quae ab eo facta sunt,
quantum apud Dominum haberet meritum, testabantur.
Sic humilitas et conversio bonorum omnium
materiam praebat: elatio et desperatio, interitus et
mortis est caussa.
Ad effugienda vero [(Pallad. cap. 46.)] pericula lapsuum,
et conquirendam Dei gratiam, atque ipsius
divinitatis evidentiorem notitiam capiendam, plurimum
prodest secretior conversatio, et eremi interioris
habitatio. Quod vos non tam verbis, quam rebus
ipsis et exemplis melius docere puto.
Fuit quidam monachus, qui in 133 eremo hac,
quae prae caeteris interior est, habitabat. Hic dum
plures annos in abstinentia perdurasset, et provectus
tempore, prope jam ad senilem venisset aetatem,
omni virtutum flore adornatus, ac totius continentiae
magnitudine sublimatus: cum orationibus et hymnis
sedule Deo serviret, tamquam emerito militi suo Dominus
remunerationes parat, utpote qui in corpore
adhuc positus, adinstar Angelorum incorporeae vitae
fungeretur officiis, et dignum judicans annonam caelestem
praebere in deserto ei, qui caelestem Regem
pervigilibus praestolabatur excubiis.
Volens ergo Deus [(Pallad. cap. 46.)] etiam in hoc
saeculo remunerare ejus fidele propositum, ad providentiae
suae sollicitudinem quotidiani victus ejus revocat
curam. Ut enim ei cibi usum poposcisset naturae
necessitas, ingrediens speluncam suam inveniebat
mensae panem superpositum, mirae suavitatis,
mirique candoris: ex quo refectus, et gratias divinae
praestantiae referens, rursus ad hymnos et orationes