PL 21, col. 404

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

exempla dicens, ut cautiores sitis, ne a
daemonibus in cogitationum subtilitate seducamini.
Propterea enim et forma hujusmodi inter monachos
observatur, ut si quis ad eos veniat sive vir ille seu
mulier sit, sive senex sive juvenis, sive ignotus sive
notus, ante omnia ut oratio fiat, ut nomen Domini
invocetur: quia si fuerit aliqua transformatio daemonis,
continuo oratione facta, diffugiet. Si vero in cogitatione
vestra suggesserint ipsi daemones aliquid,
unde laudari debeatis et extolli, non acquiescatis eis,
sed tunc magis vosmetipsos humiliate in conspectu
Domini, et pro nihilo ducite, cum vobis illi aliquid
de sectanda laude suggesserint. Denique etiam me
frequenter daemones noctibus seduxerunt, et neque
orare, neque requiescere permiserunt, phantasias

quasdam per noctem totam sensibus meis et cogitationes
suggerentes. Mane vero velut cum quadam
illusione, prosternebant se ante me dicentes: Indulge
nobis, Abba, quia laborem tibi incussimus tota
nocte. Ego vero respondi ad eos: Discedite a me
omnes qui operamini iniquitatem [(Psal. 6.)]
, et non
tentetis servum Domini. Et vos ergo, filioli, quietem
silentiumque diligite, et scientiae operam date. atque
exercete vosmetipsos, ut frequenti collatione mentem
vestram puram exhibeatis Deo, ne orationes
vestrae impediantur apud Deum. Quamvis enim et
illi bonum opus agant, et sit in illis probabilis conscientia,
qui inter saeculares positi exercentur in
operibus bonis, et occupant semetipsos actibus religiosis
et sanctis, vel hospitalitatem sectantes, vel

caritatis ministeriis obsequendo, vel misericordias ac
visitationes, aliaque hujusmodi opera explendo, in
quibus alii quidem boni semper aliquid conferant;
semetipsos tamen castos servant. Sunt ergo isti probabiles,
et valde probabiles, qui in bonis actibus placent
Deo, et sunt operarii inconfusibiles mandatorum
Dei [(2. Tim. 2.)] . Sed tamen haec 137 omnia
terrenos habent actus, et erga materias corruptibiles
arguuntur. Qui vero in exercitio mentis desudat,
et spiritales intra semetipsum excolit sensus,
longe illis superior judicandus est. Locum namque
intra semetipsum praeparat, ubi Spiritus Sanctus habitet,
et oblivionem quodammodo capiens terrenorum,
sollicitudinem gerit de caelestibus et aeternis.
Constituit enim semetipsum semper ante conspectum

Dei, et omnes praesentium rerum sollicitudines post
tergum jaciens, solo divini desiderii calore constringitur,
et in laudibus Dei positus, et hymnis et Psalmis
die ac nocte non potest satiari.
Haec et multa alia his similia [(Pallad., cap. 46.)]
beatus Joannes per triduum continuum loquens ad
nos, animas nostras refecit et innovavit. Ut autem
coepimus velle ab eo proficisci, datis nobis benedictionibus,
Pergite, inquit, in pace, o filioli: hoc tamen
scire vos volo, quod hodierna die victoriae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.