PL 21, col. 409

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

duodecim ecclesiae, in quibus publicus agitur populi
conventus, exceptis monasteriis, in quibus per singula
orationum domus sunt. Sed nec portae ipsae,
nec turres civitatis, aut ullus omnino angulus ejus
monachorum habitationibus vacat, quique per omnem
partem civitatis, die ac nocte hymnos ac laudes
Deo referentes, urbem totam, quasi unam Dei ecclesiam
faciunt. Nullus enim ibi invenitur aut haereticus,
aut paganus, sed omnes cives Christiani, omnes
Catholici, ut nihil omnino differat, si Episcopus in
platea orationem, aut in ecclesia faciat. Ipsi quoque
magistratus et principales civitatis, et reliqui cives
studiose per singulas portas statuunt, qui observent,
ut sicubi apparuerit peregrinus aut pauper, certatim
ad eum qui praeoccupaverit adductus, quae sunt necessaria

consequatur.
De his autem qui erga nos, ab ipsis populis gesta
sunt, videntibus transire nos per civitatem suam, et
velut Angelis occurrentibus, atque honorem deferentibus,
quomodo enarrem? Aut de ipsis monachis et
virginibus, quorum innumerae multitudines (ut supra
diximus) in illa urbe habentur? Requirentes
enim a sancto Episcopo loci illius, viginti millia virginum,
et decem millia monachorum inibi haberi comperimus.
Quorum omnium affectum erga nos et honorem,
quem exhibebant, vobis exponere, nec sermo
sufficit, nec verecundia permittit, quomodo palliola
nostra scinderentur, unoquoque nos sibi rapiente, et
ad se adducere cupiente.
143 Vidimus quoque ibi plurimos sanctorum patrum

diversas Dei gratias habentes, alios in verbo
Dei, alios in abstinentia, alios in signis et virtutibus
ministrantes.
CAPUT VI. DE THEONE.
Vidimus et alium [(Pallad., cap. 50.)] non longe
ab urbe ad eam partem, quae mittit ad eremum, nomine
Theonem, virum sanctum, intra cellulam suam
clausum solitarium, qui perhibebatur triginta annis
silentii habuisse continentiam: quique tam multas
virtutes faciebat, ut Propheta apud illos haberetur.
Conveniebat namque ad eum per dies singulos infirmorum
plurima multitudo, ad quos ille per fenestram
manum proferens, et uniuscujusque capiti superponens,

ac benedicens eos sanos ab omni aegritudine
remittebat. Hic etiam ipso visu tam honorabilis erat,
tantumque reverentiae gerebat in vultu, ut inter homines
Angelus videretur: ita laetus oculis, et plenus
totius gratiae apparebat.
Huic cum parvum ante tempus, ut comperimus,
noctu latrones supervenissent, aurum se apud eum
inventuros credentes, oratione sola ita eos vinxit,
ut foribus ejus affixi, movere se omnino non possent.
Mane vero cum ad eum turbae more solito convenissent,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.