PL 21, col. 481
Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
Ipsam se regina 234 deferri ad captivae cellulam
jubet. Quam similiter supra cilicium suum positam,
invocato Christi nomine, continuo post precem, sanam
et alacrem fecit exsurgere. Christumque esse
Deum, Dei summi Filium, qui salutem hanc contulerit,
docet: eumque quem sibi auctorem suae sciret
esse incolumitatis et vitae, commonet invocandum.
Ipsum namque esse, qui et regibus regna distribuat,
et mortalibus vitam. At illa cum laetitia domum
regressa, marito percontanti caussam tam subitae
sanitatis aperuit, quique cum pro salute conjugis
laetus, et mulieri munera deferri juberet, illa:
Horum, inquit, o rex, nihil captiva dignatur: aurum
despicit, argentum respuit, jejunio quasi cibo pascitur:
hoc solum ei muneris dabimus, si eum, qui me,
illa invocante, sanavit, Christum Deum colamus.
Ad hoc tunc rex segnior fuit, et interim distulit, saepius
licet ab uxore commonitus, donec accidit quadam
die venante eo in silvis cum comitibus suis,
obscurari densissimis tenebris diem, et per tetrae
noctis horrorem luce subducta, caecis iter gressibus
denegari. Alius alio diversi ex comitibus oberrant,
ipse solus densissima obscuritate circumdatus, quid
ageret, quo se verteret nesciebat: cum repente anxios
salutis desperatione animos cogitatio talis ascendit.
Si vere [Al. vero] Deus est Christus ille, quem
uxori suae captiva praedixerat, nunc se de his
tenebris liberet, ut ipsum ex hoc omissis omnibus
coleret. Illico ut haec nondum verbo, sed sola mente
devoverat, reddita mundo dies, regem ad urbem
perducit incolumem. Quique reginae rem
protinus ut gesta est pandit. Evocari jam jamque
captivam, et colendi ritum ut sibi tradat, exposcit:
neque [Al. nec] se ultra alium Deum quam
Christum veneraturum esse confirmat. Adest captiva,
edocet Deum Christum: supplicandi ritum [Al.
ritus] venerandique modum, inquantum de his 235
aperire feminae fas erat, pandit. Fabricari tamen
Ecclesiam monet, formamque describit. Igitur rex, totius
gentis populo convocato, rem ab initio quae erga
se ac reginam gesta fuerat, exponit, fidemque edocet,
et nondum initiatus in sacris, fit suae gentis
Apostolus. Credunt viri per regem, feminae per reginam:
cunctisque idem volentibus Ecclesia exstruitur
instanter: et elevato jam perniciter murorum
ambitu, tempus erat quo columnae collocari deberent.