PL 21, col. 483

Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

solatiis utebatur. Huic accidit presbyterum
quendam venire in notitiam, latenter partibus Arii
faventem. Sed is primo nihil omnino de his apud
sororem Principis aperire: ubi vero multa familiaritas
copiam tribuit, paulatim sermonem coepit
aspergere [Al. aperire], invidiam dicens Ario generatam,
et. pro simultatibus privatis Episcopum
suum rem contentiose exagitavisse, aemulationis stimulo
confixum, quod Arius apud plebem satis carus
haberetur. Haec atque hujusmodi alia frequentius
suggerens, animos Constantiae suos effecit. Quae
cum diem obitura, visitaretur a fratre, atque ab eo
blande religioseque compellaretur, extremam dicitur
ab eo gratiam poposcisse, ut presbyterum in
familiaritatem reciperet, et quae sibi ab eo pro spe

et salute suggererentur, audiret: se quidem jam
ex hac luce discedentem nihil curare: pro fratris
vero statu 237 esse sollicitam, ne forte pro innocentium
poenis, regni sui pateretur excidium. Quibus
ille monitis a sorore susceptis, et fidelem pro se
germanae sollicitudinem credens, accommodavit aurem
presbytero: et interim accersiri de exilio Arium
jubet, ut quemadmodum de fide sentiret, exponeret.
Tum ille fidem conscripsit, quae non quidem sensum
nostrum, tamen verba nostra continere professionemque
videretur. Miratus quidem est Imperator,
et putavit unam eandemque in ipsius et Concilii
dudum gesti expositione sententiam contineri: tamen
in nullo relaxat animi vigorem, sed rursus
eum ad concilii remittit examen: quoniam quidem

ad dedicationem Jerosolymorum ex omni orbe coire
sacerdotes invitabantur, haec ad eos de nomine ejus
scribens, ut si expositionem fidei ejus probarent, et
eum vel per invidiam, ut asserebat, tunc circumventum
dinoscerent, vel nunc ab errore correctum, clementi
erga ipsum judicio uterentur (quandoquidem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.