PL 21, col. 486

Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

Igitur omnium summa expectatio, quo vel Alexandri
perseverantia, vel Eusebii Ariique instantia declinaret.
Cumque cunctorum animi essent, ut in tali
re, expectatione suspensi, Arius ad Ecclesiam pergens,
episcoporum et populorum frequentia constipatus, 240
humanae necessitatis caussa ad publicum
locum declinat. Ubi [Al. Ibi] cum sederet, intestina
ejus atque omnia viscera in secessus cuniculum

defluxere: ita tali in loco dignam mortem
blasphemae ac foetidae mentis exsolvit. Quod postea
quam in Ecclesia nuntiatum est Eusebio, atque his
qui una secum sanctum et innocentem virum Alexandrum
de Ario recipiendo fatigabant, superati pudore,
et adoperti confusione discedunt. Tunc completus
est sermo ad gloriam Domini, quem Alexander in
oratione sua ad Deum [Al. Dominum] proclamaverat,
dicens: Judica, Domine, inter me et Eusebii
minas atque Arii vim. Sed haec ad praesens quidem
paululum pudoris habuere. Convenientes vero inter
se haeretici, veriti ne forte si, sicut res gesta est,
integre ad Imperatorem Constantium pervenisset,
non solum a perfidia eorum, in qua callide irretitus
tenebatur, abscederet: verum et in auctores deceptionis

suae severius aliquid ex regia auctoritate
decerneret, componunt [Al. ponunt] per eunuchos
quos jam perfidia deceptos tenebant, uti de Arii
morte Imperator quam fieri posset composite et
communiter nosceret, neque aliquid quod Dei vindictam
indicare videretur, audiret. Quibus ita
gestis, de caussa fidei ut coeperant, prosequuntur.
CAPUT XIV. De Athanasii Episcopi principiis.
Igitur apud Alexandriam, defuncto Alexandro,
Athanasius susceperat sedem. Quod vero esset
idem vir acris ingenii, et in ecclesiasticis negotiis
apprime vigilans, satis jam tunc haereticis 241 innotuerat,
cum ad Concilium Nicaenum cum Episcopo

suo sene Alexandro venerat, cujus suggestionibus
haereticorum doli ac fallaciae vigilanter detegebantur.
Statim ergo ut eum episcopum factum
cognoverunt [Al. cognoverant], rati id quod res indicabat,
sua negotia per illius sollicitudinem non
facile processura, omnibus modis quaerere adversus
eum machinas deceptionum parabant. Verum non
mihi absque ordine videtur, pauca de hujus viri

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.