PL 21, col. 653

Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig

et servituti subjicientes. Qui caelesti regi serviunt,
reges proculdubio sunt: ipsi enim servire,
vere regnare est. Nam tanto quisque liber a vitiis
redditur, tanto potentius sibi spiritualiter dominatur,
quanto auctori suo humilius famulatur. Erudimini,
inquit, qui judicatis terram. Spirituales significantur,
qui terram judicant. Inferius enim nobis est quicquid
judicamus. Quicquid autem infra spiritualem hominem
est, merito terra nominatur: quia terrena labe
sauciatur. Qui se, ut peccatorem accusat proprioque
judicio condemnat, atque semetipsum duris increpationibus
prosequitur, judex terrenus non immerito
vocatur [(1. Cor. 11.)] . Talibus dictum est, intelligite et erudimini,
id est, ad hoc intelligite ut erudiamini.
Non enim intellectus proficit, si usque ad eruditionem
vitae non pervenit. Ille autem eruditus intellector
est, qui hoc quod intelligere valet, ad vitae suae
aedificationem trahere studet. 14
10.
Servite Domino in timore, et exultate ei cum
tremore. Saepe namque contingit, quia is, qui caelesti

Domino pure deservit, ex ipsa virtute in elationem
se erigit, et tanto se mox a servitute Domini elongat,
quanto a virtute humilitatis discordat. Quapropter
necesse est, ut sic serviat amor, quatenus in
humilitate semper animum reprimat timor, ne fructum,
quem bona vita congregat, ventus elationis tollat.
Vel quia in hoc seculo inter gaudium spei, et
tentationis metum positi sumus, alloquitur nos Spiritus
Sanctus, dicens: Servite Domino in timore, et
exultate ei cum tremore: ut et de spe exultatio, et de
tentatione nascatur tremor. Et si enim justorum actio
quandoque prosperatur, in ea tamen vita posita
est, de qua per beatum Job dicitur, tentatio est vita
humana super terram [(Job. 7.)] . Quia igitur inter
blanda versamur et aspera, inter prospera et adversa,
inter tristitiam et gaudium, inter spem et metum:
dicatur recte, Servite Domino in timore, et exultate ei
cum tremore. Sed quia non sufficit bona agere, nisi
et mala quisque valeat aequanimiter tolerare, adjunctum

est:
11.
Apprehendite disciplinam, nequando irascatur
Dominus et pereatis de via justa. Disciplina est emendatoria
tribulatio secundum illud, quem enim diligit
Dominus, corripit: flagellat autem omnem filium
quem recipit [(Prov. 3.)] . Et quia justitia modo in
prosperis, modo in adversis agitur: in prosperis
quidem timor, in adversis vero disciplinae patientia
praecipitur: ne si in illis se elevat, in foveam elationis
cadat, aut si in istis se dejicit, per pusillanimitatis
vitium victus proruat. Hanc vero disciplinam
quisquis apprehendere negligit, a via quidem justitiae
perit, per iniquitatis vias miserabiliter incedit:
tantoque omnipotentem Dominum ad iracundiam
provocat, quanto pro ipsius amore adversa tolerare
recusat. Cum enim scriptum sit, Quia non sunt condignae
passiones hujus temporis ad futuram gloriam
quae revelabitur in nobis [(Rom. 8.)] : et quod Oculus
non vidit, nec auris audivit; nec in cor hominis ascenderunt,
quae praeparavit Dominus diligentibus se
[(Isai. 64; 1. Cor. 2.)] :
cum incomparabilia bona promittat
Deus, et mala minima ingerat mundus: recte
iustus Dominus irasci debet, quando pro tam parvis,
tam magna contemni videt. Si enim dulcedinem patriae
caelestis amarent, ex magno gaudio tribulationes
omnes sustinerent: cum constet, quia ex tolerantia
hujus tribulationis crescat ejus inaestimabilis merces
suavitatis. Sed adhuc apprehendendi disciplinam
caussa adjungitur, cum subinfertur:
13.
Cum exarserit in brevi ira ejus: Beati omnes qui
confidunt in eo. Modo dum districti judicis ira differtur,
et peccator in desideriis animae suae laudatur [(Psal. 9.)] :
dum justus tribulationes et angustias
sustinet, quae malorum poena, quae justorum gloria
sit, non apparet. Hinc est, quod Joannes Apostolus
ait, Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit
quid erimus. Scimus autem quoniam cum apparuerit,
similes ei erimus: quoniam videbimus eum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.