PL 21, col. 656
Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig
peccare, et in eis quidem peccatis perseverare. Sed
ab hoc somno mortis vivificans gratia nos evigilare
fecit, cum mala nostra ad memoriam reduxit: cum
dulcedinem peccatorum in amaritudinem vertit, et
mentem nostram ad lamenta poenitentiae formavit,
nosque in vitiis torpentes, ad bona opera excitavit.
Domini autem gratia commendatur, cum dicitur, Surrexi, quia Dominus suscepit me.
Nisi enim ejus
gratia susciperet, anima nostra a morte peccati minime
surrexisset. Sed quia quisquis a Domino suscitatur,
fortis contra quosque adversarios redditur:
recte subditur,
7.
Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge,
Domine, salvum me fac Deus meus. Exsurge, id
est, fac me exsurgere. Mos est divinarum Scripturarum (Ex Augustino)
personae Dei attribuere quod
in nobis operatur. Unde illud est, An experimentum
quaeritis ejus qui in me loquitur Christus [(2. Cor.
13.)] . Non enim ait, Quo jubente loquor: sed prorsus
ipsam locutionem illi tribuit, cujus munere loquebatur.
Quia vero millenarius numerus perfectus est,
per millia populi universa pravorum multitudo designatur.
Is ergo quem Dominus suscitat et salvat,
millia populi non formidat: quia tanto omnem malorum
multitudinem non timet, quanto unum omnipotentem
Deum protectorem habet. Vel si ex persona
Domini loquentis accipitur quod dictum est, Non timebo millia populi circumdantis me:
constat
quia adversarios suos jam non timet, quia ab eis
corporaliter tribulari non valet. Christus enim resurgens
ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra
non dominabitur [(Rom. 6.)] . Et eo sub se inimicos
suos habet [(Psal. 109.)] , quo ad dexteram Dei Patris
sedenti ei tradita est potestas in caelo et in terra [(Matth. 28.)] .
Quare autem non timeat, reddit causam,
cum subjungit,
8.
Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi
sine caussa: dentes peccatorum contrivisti. Quis ignorat,
quoniam sine caussa adversati sunt Christo inimici
ejus [(Isai. 53.)] . Ipse enim peccatum non fecit,
nec inventus est dolus in ore ejus [(1. Petr. 2.)] . Sed
quia justus Deus et misericors est [(Psal. 10.)] , omnes
adversarios suos percussit [(Psal. 110.)] : alios ultione
vindictae ad damnationem, alios dolore poenitentiae
ad salutem. 18 Quod si per adversantes maligni
spiritus intelliguntur, vel quique homines mali, qui
modo Ecclesiam Christi persequuntur: hi profecto
in fine saeculi a Domino percutiuntur. Dentes peccatorum
contrivisti. Per dentes [(Ex Augustino.)] , verba
maledicta designantur: de quibus per Apostolum
Paulum dicitur, Si autem mordetis invicem, videte
ne abinvicem consumamini [(Galat. 5.)] . Possunt et
dentes accipi principes peccatorum, quorum auctoritate
quisque a societate recte viventium praeciditur,
et quasi male viventibus incorporatur. Dentes
ergo peccatorum Dominus conterit, quando ipsos et
verba eorum ad nihilum redigit. Timeant ergo adversarii
mali: quia si ipsi injuste percutiunt, habent
super se Dominum, a quo juste percutiuntur. Timeant
potestates malae: quia si ipsae alios opprimunt,
habent super se potestatem, a qua opprimuntur.
Quae autem spes nostra [(2. Cor. 4.)] ?
9.
Domini (inquit) est salus, et super populum tuum
benedictio tua. Nos quidem infirmi et imbecilles [(1. Cor. 11.)] :
nemo de se praesumat, quoniam Domini
est salus, salvos faciens a morte peccati. Infelix ego
homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?
Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum [(Rom. 7.)] .
Ergo Domini est salus. Sed quae est benedictio
populi ipsius? nisi illa, qua dicitur, Venite
benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis
praeparatum est ab origine mundi [(Matth. 27.)] . Talis
benedictio super nos et super filios nostros. Amen.
TITULUS PSALMI IV.