PL 21, col. 666
Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig
tibi? An infernum vult intelligi, quo post judicium
praecipitantur impii, ubi jam propter profundiores
tenebras nullam lucem Dei videbunt, cui aliquid
confiteantur? Potest etiam illud intelligi, ut mortem
vocet peccatum, quod contemta divina lege, committitur:
infernum vero caecitatum animi, quae peccantem,
id est, morientem excipit et involvit. Sicut non
probaverunt Deum (inquit) habere in notitia, dedit
illos in reprobum sensum [(Rom. 1.)] . Ab ista
morte et ab isto inferno tutam se fieri anima deprecatur,
dum molitur conversionem ad Deum, et patitur
difficultatem.
7.
Quapropter (Ex Augustino) contexit dicens: Laboravi in gemitu meo.
Et tanquam parum profuerit,
addit et dicit. Lavabo per singulas noctes lectum
meum. Lectus est hoc loco appellatus, ubi requiescit
animus aeger et infirmus, id est, in voluptate
corporis et delectatione saeculari. Quam
delectationem lacrymis lavat, qui sese conatur ab
illa extrahere. Videt enim jam damnare se carnales
concupiscentias, et tamen delectatione tenetur infirmitas,
et in ea libenter jacet: unde surgere nisi
sanatus animus, non potest. Quod autem ait, Per
singulas noctes: hoc fortasse accipi voluit, quod
ille qui spiritu promptus sentit aliquam lucem veritatis,
et tamen in delectatione hujus saeculi per carnis
infirmitatem aliquando requiescit, tanquam dies
et noctes alterno affectu cogitur pati, ut cum dicit,
Mente servio legi Dei [(Rom. 7.)] , tanquam diem sentiat:
rursus cum dicit: Carne autem legi peccati,
inclinetur in noctem, donec omnis nox transeat, et
veniat unus dies de quo dicitur: Mane adstabo tibi
et videbo [(Psal. 5.)] . Tunc enim adstabit, nunc autem
jacet, quando in lecto est: quem lavabit per
singulas noctes, ut tantis lacrymis impetret efficacissimam
Dei misericordiae disciplinam. Lacrymis
meis stratum meum rigabo. Hoc accipimus stratum,
quod superius lectum. 30 Sed rigare amplius est
quam lavare: quoniam potest aliquid in superficie
lavari; rigatio vero ad interiora permanat: quod
significat fletum usque ad cordis intima. Temporum
vero varietas quod praeteritum posuit, cum diceret, Laboravi in gemitu meo:
et futurum, cum diceret, lacrymis meis stratum meum rigabo:
illud ostendit
quid sibi dicere debeat, cum quisque in gemitu
frustra laboraverit: tanquam diceret, Non profuit,
cum hoc feci, vel ergo illud faciam.
8.
Unde et sequitur: Turbatus est a furore oculus
meus. Utrum suo furore (Ex Augustino) an Dei, in
quo petit ne argueretur? Sed si furor ille diem judicii
significat, quomodo nunc potest intelligi? An
inchoatio ejus est, quod hic homines dolores et tormenta
patiuntur, et maxime damnum intelligendae
veritatis: sicut jam commemoravi, quod dictum est,
Dedit illos Deus in reprobum sensum [(Rom. 1.)] ?
Nam ea est caecitas mentis. In eam quisquis datus
fuerit, ab interiori Dei luce secluditur: sed nondum
penitus cum in hac vita est. Sunt enim tenebrae
exteriores [(Matth. 8. et 22.)] , quae magis ad diem judicii
pertinere intelliguntur: ut penitus extra Deum
sit, quisquis, dum tempus est, corrigi noluit: penitus
autem esse extra Deum, quid est, nisi in summa
esse caecitate? Siquidem Deus habitat lucem inaccessibilem [(1. Tim. 6.)] ,
quo ingrediuntur, quibus dicitur,
Intra in gaudium Domini tui [(Matth. 25.)] . Hujus
ergo irae inchoatio, est caecitas mentis, quam in