PL 21, col. 670

Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig

meis inanis. Quod est gravissimum jurisjurandi genus,
cum homo dicit: Si illud feci, illud patiar. Sed aliud
est juratio in ore jurantis, aliud in significatione
prophetizantis. Hic enim dicit, quid jure contingat
hominibus, qui reddunt retribuentibus mala: non
quod sibi aut alicui quasi jurejurando imprecetur, et
ideo subjungit:
6.
Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat.
Iterum inimicum (Ex Augustino) singulari
numero nominans, magis magisque manifestat, quod
superius, quasi leonem appellavit. Ipse enim animam
persequitur [(Matth. 10.)] . Nam homines usque ad interfectionem
corporis saeviunt, animam vero in potestate
habere non possunt: diabolus autem, quas
animas persecutus fuerit, ut possideat, comprehendit
si potest: et cum possidet, conculcat, et ideo subdit, Et conculcet in terra vitam meam.
Id est, conculcando
terram faciat vitam meam, cibum scilicet suum. Non
enim tantum leo, sed etiam serpens appellatus est:
cui dictum est, Terram manducabis [(Genes. 3.)] . Et

peccatori homini dictum est, Terra es, et in terram
ibis (Ibidem). Recte ergo subjungitur. Et gloriam
meam in pulverem deducat. Hic est ille pulvis, quem
projicit ventus a facie terrae [(Psal. 1.)] , superborum
scilicet vana et inepta jactantia, inflata et non solidata,
tanquam vento elatus pulveris globus. Recte
itaque posuit hic gloriam, quam non vult in pulverem
deduci. Vult enim eam solidam habere in conscientia,
ubi coram Domino nulla jactantia est [(Isai. 35.)] . Qui
gloriatur (inquit) in Domino glorietur [(2. Cor. 10.)] .
Ista soliditas in pulverem deducitur, si per superbiam
quisque contemnens secreta conscientiae, ubi
Deus solus hominem probat, velit apud hominem
gloriari. Hinc est, quod alibi dicit, Deus conteret
ossa placentium hominibus [(Psal. 52.)] . Qui autem
didicit bene, vel expertus est, vitiorum superandorum
gradus, intelligit hoc vitium inanis gloriae, vel
solum, vel maxime cavendum esse perfectis. Quo
primo enim vitio lapsa est anima, hoc ultimum vincit.

Initium autem omnis peccati superbia [(Eccles.
10.)] .
7.
Deinde adversus diabolum et angelos ejus, quorum
possessio peccatores atque impii homines sunt,
deprecatur, dicens: Exsurge, Domine in ira tua, et
exaltare in finibus inimicorum meorum. Exsurge dicit,
id est, appare, humanis videlicet utens verbis, quasi
Deus dormiat, cum in secretis suis incognitus latet.
Cum autem (Ex Augustino) justificatur impius, ex
impio fit justus, et ex possessione diaboli migrat in
templum Dei. Et quoniam poena est, ut cuique auferatur
possessio, in qua dominari desiderat: hanc
poenam dicit iram Dei adversus diabolum, ut desinat
possidere, quos possidet. Finem autem dixit ipsam
possessionem, ubi vult Deum exaltari potius, id est,
honorari et glorificari, quam diabolum: dum impii
justificantur et laudant Deum. Quasi in ira sua Dominus 35
exsurgere visus est, quando a mortuis resurgens
inferni claustra petiit, ejusque portas confregit,
atque eum a justis quos tenebat captos, spoliavit.

In finibus quoque inimicorum exaltatus est,
quando ad caelum ascendit, et gloriosum atque laudabile
nomen ejus usque ad ultimum terrae praedicatum
claruit. Unde et subditur: Et exsurge, Domine
Deus meus, in praecepto quod mandasti: et synagoga
populorum circumdabit te. Praeceptum mandasti Apostolis
tuis. Dixisti, Praedicate Evangelium omni creaturae [(Marc. 16.)] .
Exsurge ergo. In eis, quibus praedicatum
est praeceptum tuum. Fac eos exsurgere per
temetipsum, ut a suis iniquitatibus resurgentes impleant
praeceptum tuum. Vel aliter (Ex Augustino): Exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti:
humilitatem praecepisti, humilis appare. Et tu

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.