PL 21, col. 960

Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig

discant formidare. Et notandum quod non ait, Qui
aufert spiritum hominum, sed ipsorum etiam principum:
ut intelligatur Deus princeps esse super
principes, potestas super potestates: tanquam rex
regum et Dominus dominantium [(Apoc. 1. et 19.)] .
Recte ergo subditur: Terribili apud reges terrae. Nec
dicit, quia aufert vitam, quod utique et illi faciunt,
qui occidunt corpus, sed et ipsum spiritum auferre
dicitur: ut tanto magis ille timeatur, qui potestatem
habet, et corpus et animam perdere in gehennam [(Matth. 10.)] .
Vel quia spiritus principum est spiritus
superbiae, potest ita legi, Qui aufert spiritum
principum, id est, audaciam superborum. Est et alius
intellectus quare in hoc loco terribilis dicatur Deus.
Sancti etenim et perfecti viri, ut mirabilem Deum in
judicio suo placatum inveniant, semper hic apud se
terribilem pensant, suasque culpas districte judicant:
quatenus in illo districto judicio injudicabiles fiant.
Dicatur ergo recte, Terribili apud reges terrae sunt,
qui carnem suam spiritualiter regunt. Rex terrae erat

Paulus, cum diceret: Castigo corpus meum, et in
servitutem redigo: ne forte aliis praedicans ipse reprobus
efficiar. Esto rex terrae, et erit tibi terribilis
Deus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.