PL 211, col. 1296
Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne
XXI). Haec pro me; pro illis autem quid? Exemplo
protomartyris dicebam: Domine, ne statuas illis hoc
peccatum [(Act. VII)]
. Et ecce gratias Deo refero,
quod virtute orationis et sufferentiae quidam eorum
ad bonum pacis conversi sunt, et, me nec procurante
nec exigente, sed Deo ulciscente, in nonnullis eorum
qui in malo persistebant, scelus hoc vindicatum
est. Sed quid prodest hoc? Semper pro patribus
nascuntur filii tam boni quam mali, et heu! major
insurgit numerus improborum quam piorum, et in
modum hydriae, succiso uno surculo, multiplicior
pullulatio inutilis stirpis erumpit. Quia ergo perversi
difficile corriguntur, et supra numerum multiplicantur,
et nemo potest corrigere quod Deus despexerit,
relictis his ad quorum correctionem non sufficio,
in arbitrio ejus subversoribus sancti ordinis,
et legis divinae praevaricatoribus, voluptatumque
suarum amatoribus magis quam Dei [(II Tim. III)] ,
qui pro eo quod super his eos arguere audebam,
cum praesens essem, nefanda effundentes calumniabantur
me, et stridebant dentibus in me: Et
nunc quoque licet absentem iniquis insectantur
opprobriis: his, inquam, relictis, ad satisfaciendum
illis qui causam meam ignorant, et ob hoc errant,
non ex malitia, sed ex ignorantia, ne ulterius
in me scandalizentur et materiam eis peccandi
praebeam, justum imo necessarium arbitror veritatem
mei recessus aperire. Neque enim aut levitate
usus, aut instabilitate actus, locum meum
deserui. Eant livor et edax invidia, eant zelus et
dura sicut infernus aemulatio!
[(Cant. VIII)]
, et sese
imo quos invadunt et captivos tenent, corrodant
et exulcerent! Mihi autem adhaerere Deo bonum est,
et ponere in Domino spem meam [(Psal. LXXII)]
, quo
protegente nonnulli hostium in manibus meis sunt,
cujus adjutorio persequor reliquos, et comprehendam;
et non convertar donec deficiant [(Psal. XVII)]
,
secundum illud Pauli apostoli: Dominus conteret
Satanam sub pedibus vestris velociter [(Rom. XVI)]
.
Huic profecto bonum mihi inhaerere, in hoc vero
spem meam ponere saluberrimum mihi videri
cognoscite, et valete.
EPISTOLA IX. AD JONAM S. MARTINI IN PETROSO VADO SACERDOTEM. Ut juxta nominis interpretationem columbinam simplicitatem actis suis exprimat.
Sincero semper affectu mihi colendo praecordiali
amico, JONAE sacerdoti ecclesiae Beati Martini
quae est in Petroso Vado, G. suus, transitorium
mundi despicere et permansurum coelestis regni
gaudium ferventer appetere.
Hortor et moneo, frater charissime, ut nominis
tui interpretationem diligenter attendens, non ad
confusionem, sed ad laudem, sed ad honorem,
Jonam, id est columbam, te gaudeas nominari, quod
ita decenter adimplebis, si columbinae simplicitatis
aemulus, rectam et innocentem geras conversationem
coram Deo et hominibus, a felle amaritudinis