PL 211, col. 1299

Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne

scires et posses alios provocare. Illud autem
scito quod, juxta Domini vocem in Apocalypsi,
venialius esset frigidum adhuc in saeculo manere,
quam tepidum et resolutum in claustro residere [(Apoc. III)] ,
quia stimulante timore et poenitentia,
de magno peccatorum frigore facilius converti
posses ad vias innocentiae quam de tepore securitatis
recalescere ad fervorem sectandae justitiae.
EPISTOLA XI. GEMBLACENSIUM FRATRUM AD SUUM GUIBERTUM. Dolent de ejus absentia.
Amantissimo fratri et domino GUIBERTO, fratres
Gemblacenses, et omnes in communi amici, tam
foris quam intus, quidquid optari laetius, quidquid
frui potest felicius.
Quanto, o amicorum desideratissime, olim nobis
grata, utilis et accepta fuit vestra praesentia, tantum
et multo amplius in dies contristatos reddit
vobis interim dulcis et chara, sed nobis supra modum
odibilis et amara facta vestra absentia; nam
post patratam vestram a nobis discessionem, multorum
ora resoluta sunt in nostrae derogationis vituperationem,
videlicet eos conscivisse causam ipsius
vestrae digressionis, qui erant aemuli vestrae
bonae conversationis. Exigit igitur a vobis mater pia
perseverantiae stabilitatem, etc.
EPISTOLA XII. AD GEMBLACENSES FRATRES. Excusat se a resumenda abbatiali dignitate Gemblacensis monasterii.
Reverendae matris suae Gemblacensis Ecclesiae
dominis filiis et fratribus suis, GUIBERTUS eorum ultimus,
in ira misericordiae memores esse.
Quod meminisse mei dignamini gaudeo et gratias
ago, quod vero revocare conamini, identidem gratias
ingemino, sed non inde gaudeo. Gauderem magis,
si quam gratus et commodus vobis unquam
esse potui, his quibus gratum et commodum me sua
gratia facit Deus, in pace coesse pateremini. Quia
vero quidam vestrum ad me revocandum abbatem
compellunt, vellem potius ut eum ad relevandum
et muros et mores domus qui corruerunt, incitarent,
et ad disponendos eos per religiosas domos
quos inter vos parum adhuc ordinis scire non nescio,

perurgerent. Et quidem si per me apud vos aliquid
boni fieri aut restitui posset, gauderem et recurrerem,
et humiliari et abjectus esse et tribulari vobiscum
quam spolia dividere inter superbos magis
optarem [(Prov. XVI)] . At quoniam inter vos ubi multi
sapientes sunt, hujus gratiae et auctoritatis aut sapientiae
esse non mereor, obsecro ut me stultum illis
stultis qui de me exsultare et per me proficere
se jactitant, sine calumnia habere permittatis. Quid
litterae pro me revocando multiplicantur? Mox ut
mutationem vel correctionem domus accepero, omni
occasione, omni dilatione postposita, libens recurram,
et quidquid laboris pro instauratione subeundum
jusseritis, gratanter excipiam. Nam quid mea
modo ibi exiguitas faceret? Tentavi aliquando subvenire,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.