PL 211, col. 597

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

dum fortiter amas quod amore tuo dignum esse
minime certius comprobasti. Virtuti impendendus
est amor. Sola animi virtus diligenda est in hominibus.
Sed sola anima virtus, cum sit appetenda,
specialiter et inhianter imitanda est; est etiam, in
quocunque fuerit, singulariter diligenda. Haec idcirco
dixerim amantissime, quia nimium cito caperis,
et me videris diligere quasi de sanctitate mea
conscius sis. Sed licet me quamvis indignum gaudeam
diligi, nollem te tamen in amore cujuspiam
fraudem pati. Dilige Deum fontem sapientiae, auctorem
virtutis, datorem gratiae, promissorem gloriae,
beatitudinis largitorem. Servire illi, regnare
est; diligere, virtus; inhaerere, sanctitas; pervenire
ad illum, salus; illum tenere, honor et gloria;

cum illo esse, beatitudo et felicitas sempiterna. Caeterum,
sicut asseris in litteris tuis quod nihil a me
requiras, prohibitionem meam bene servare videris.
Sed quid est, obsecro, mihi scribere, nisi alicujus
responsi rescriptum requirere, ut, dum quasi compellor
respondere litteris, indirecte litteras expetere
videaris. Verumtamen propter hoc non irascar tibi,
si volueris et potueris saepius rescribere mihi; quia
revera ex frequentibus litteris est amoris quaedam
probatio permanentis. Ego autem nihil aliud a te
quaero nisi ut pro peccatis meis ad Deum tua perseveret
oratio, et sic per ejus gratiam vivas ut dignus
sis qui quod petis obtineas; quia nulla mihi
de meis meritis est fiducia, nisi me oratio adjuvet
et sublevat aliena. Vale in Domino semper.
EPISTOLA VI. AD ODONEM EPISCOPUM PARISIENSEM. Arguit ipsum quod suae dioecesis presbyteris tallias imposuerit

Patri in Christo charissimo O. Dei gratia Parisiensi
episcopo, frater A., omnium monachorum minimus,
salutem in spiritu scientiae et pietatis.
Quoties scribit amicus meus, amicitiae ratio et
amoris pristini usus ad memoriam redit: non ita,
fateor, venerabilis Pater, affectio mea te sibi sentit
accommodum, sicut ante consuevit aliquoties experiri.
Verum non hoc amici vitio, sed affectioni
potius vitiosae ascripserim, licet occurrat mihi aliquid
unde non immerito alterari dilectio videatur.

Pro vario sane rerum statu amoris natura se variat,
et erga causas dissimiles, dissimilesque materias
solet dissimiliter aestuare. Cum igitur in uno
eodemque homine amicum attendo et episcopum,
et alterum familiari gaudeat diligentia, alterum
vero pro dignitate sibi et exigat reverentiam, amor
reverentiae nescius dominiique impatiens, tantae
dissidentiae non consentit. Ubi nimirum in amoris
negotio intervenit necessitas reverentiae, amor patitur
de inaequalitate dispendium, seque suo jure
charitas spoliari conqueritur, ubi exsulat a contubernio
unitatis. Dum igitur honori impenditur debitum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.