PL 211, col. 610

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

Iter, inquam, impedit, quia superfluae vanitatis
ostentatio a veritate sectanda cor avertit; visum
confundit, quia, dum per intuitum effecminatae
consuetudinis tentatio spectantibus ingerit se, ab
intuenda coelesti pulchritudine oculos rationis abducit.
O consuetudo immisericors, ut unde debuit
contegi nuditas pauperum, contegas et contrahas
pulveres platearum. Non erubescunt feminae nostri
temporis probrosae assimilari vulpeculae, ut sicut
bestiolae illae pollent longioribus caudis, sic istae
gloriantur in longis tractatibus fluxae vestis. O
quam saepe, quod pejus est, de praedis pauperum,
de spoliationibus viduarum, de exactionibus pupillorum
vestes hujusmodi conquiruntur! Hinc habentur
mutatoria in perticis, hinc sumuntur impensae

in sumptuosis beneficiis, hinc saginantur ventres
in conviviis accuratis, et ab illis habet nobilitas
saeculi cibos lautiores, et quaeque pretiosa, qui
pene assidue vivunt in paupertate suprema. Utinam
tu, filia, ista saepe recogites, nec juxta exigentiam
alti sanguinis tam affectes huic saeculo conformari,
quam placere illi studeas, qui altissimi Patris
Filius voluit humiliter humanari! Pensa quid illi
debeas, qui et te de nihilo fecit, et sua signavit
imagine, similitudine insignivit, visitavit incarnatione
et conversatione docuit, redemit passione,
glorificavit resurrectione, sublimavit ascensione,
Spiritus sancti gratia confortavit? Totam te illi
debes qui se totum tibi contulit, licet te carnali
marito placere oporteat; ille nihilominus jus suum

in te repetere non desistit. Certe licet animam et
corpus creaverit, licet utrumque juris ipsius sit, jus
tamen tui corporis interim pro lege conjugii viro
cedit; sed animam sibi vindicans, in jus alterius
transire non sinit. Carnalis maritus sponsus est
carnis tuae, Deus tuus sponsus est animae: neutrum
tamen eorum nulla commovet zelotypia, dum ubique
permaneas fidelis et casta. Coelesti sponso debes
animae pudicitiam, sicut carnalium carnem exhibere
pudicam. Ille pudicitiam animae tuae dotavit
splendoribus angelorum, quam dotem in fidei
mysterio et spei certitudine suscepisti. O si dotem
hanc diligas, si sponsum hunc quasi parum tibi
dederit non asperneris! Nobilibus es orta natalibus,

et secundum carnem regio procreata et sanguine
vel semine; sed incomparabiliter es ex dote ista
nobilior, qua te sponsus ille nobilis investivit. Intende
illi, illum dilige, ad illum suspira, quia ipse
dulcor unicus, pulchritudo summa, gaudium singulare,
ne propter alium jus suum illi negaveris, et
cum iste carnalis vitae afficitur, tu in illo coelesti
affici spiritualiter delecteris. Justus quippe est, imo
ipsa justitia, conjugii legem ipse instituit, et dum
reddis unicuique quod suum est, tu quoque expers
coelestis justitiae non existis. Sic igitur in carne
tua jus suum exhibeas viro, ut Deum non
spolies jure suo, quia non cedet tibi in prosperum,
si usurpative jus in alterius usum transferas
alienum. Alligata es viro, teneris ex necessitate

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.