PL 211, col. 817
Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne
facere quaecunque potest facere. Sicut impossibile
est album esse nigrum; non tamen album non potest
esse nigrum. Similiter vera est haec: Necesse est
Deum non aliqua facere quae potest facere, nec
tamen haec vel alia quae non est determinare quae
confuse proponitur, cum non possit Deus alia facere
quibus non possit plura facere: sicut forte necessarium
est Linum non scire alia quae scit Petrus,
non tamen haec vel alia, quia non potest demonstrari
aliquod scitum a Petro quod non possit scire
Linus; cum sciat id quod difficilius non potest sciri,
id est Deum esse trinum et unum, semper tamen
necesse est Petrum, qui beatior est, alia scire, ut
dictum est a quibusdam, quae non scit Linus qui
minus est beatus.
Huic quoque argumentationi necesse est Deum
non esse auctorem alicujus naturae cujus potest
esse auctor: ergo necesse est Deum alicujus naturae
non esse auctorem, et ejus naturae posse
esse auctorem. Instantia similiter per fallaciam
divisionis sicut et hic: Necesse est alteram istarum
contradictoriarum esse propositionem veram
quae non est facta: ergo necesse est alteram
istarum esse propositionem veram, et illa non est
facta. Item dicit aliquis: « Deus Pater quem
genuit, quia meliorem generare non potuit Nil
enim Deo majus), debuit aequalem. Si enim potuit
et non voluit, invidus; si voluit et non potuit, infirmus. »
A simili, ut dicunt, si Deus aliam creaturam
potest facere meliorem quam sit, et non facit,
invidus est; et si vult et non potest, infirmus. Et
ita volunt probare quod Deus non potest aliam rem
facere 20 meliorem quam sit, sicut nec aliud facere
potest quam non faciat. Illud autem quod inducitur
pro simili non est simile. Deus enim Pater genuit
Filium ejusdem substantiae cujus est ipse, et ideo
debuit gignere sibi aequalem cum melior gigni non
potuit, sed creaturam de nihilo creat Deus quam
meliorem potest facere quam faciat. Quod etiam ita
ostenditur indirecte, quod Deus non potest facere
rem meliorem quam sit, hoc contingit quoniam quaelibet
res habet in se perfectionem omnis boni; et
ita omnes res aeque bonae sunt, imo aequales Creatori
in perfectione sunt. Aut quia res ipsa non potest
esse capax illius boni, quod si haberet esset melior,
quod si est: nunquid Deus, qui de nihil creavit
quod majus est, potest rem efficere illorum bonorum
capacem, et ita meliorem? imo si non potest, jam in
omni creatura defectus est.
Eodem modo volunt probare quod Deus non
potest facere rem meliorem modo quam faciat:
quod tamen verum est si modus referatur ad Deum,
quia non ex meliori sapientia potest rem facere,
nec ex majori bonitate. Si referatur ad creaturam,
falsum est. Potest enim Deus cuilibet forte creaturae