PL 212, col. 106
De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne
distinctiones; videlicet sex quae sunt: Exordium,
narratio, partitio, confirmatio confutatio atque
conclusio.
Catholica oratio tot habet partes quot petitiones
quae pro orantis arbitrio re et numero variantur;
re quidem, dum aliter petit iste quam petit ille.
Numero autem dum plura vel pauciora petit ille quam
petit iste; quamvis omnia quae recte petuntur, id
est pro salute animae, quamlibet multa fuerint; unum
tamen congrue dici possunt propter unum finem ad
quem tendere debent, quem notavit Dominus in Evangelio
cum diceret: Porro unum est necessarium [(Luc. X)]
.
Et David in Psalmo: Unam petii a Domino,
hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus
diebus vitae meae. [(Psal. XXVI)]
. Dominus tamen
in illa orandi forma quam tradidit propter septiformem
Spiritus sancti gratiam, quem plenus de coelesti
schola veniebat, quam et nobis cupiebat infundere;
septem posuit petitiones, de quibus (ipso volente)
aliqua dicenda erunt cum de forma orationis tractare
coeperimus. Et caeterae quidem orationes per verba
indicativa explicantur. Catholica vero per imperativum
fieri solet: qui tamen modus cum ad Deum
dirigitur, non tam imperativus quam deprecativus
dicendus est; propter excellentiam Creatoris, cui
neminem dignum est imperare. Nec enim curandum
est oranti quid jubeat Priscianus, scilicet quid Deo
suo debeat Christianus.
Praemissa igitur tetracola, id est quadrimembri
divisione orationis: alias suis opificibus relinquentes,
hanc nostram quae tantum fidelium est et ad nos
praecipue videtur pertinere diligenter inspiciamus
videlicet quid ipsa sit; quid in se contineat, in
quibus obtineat; quid ad ipsam pertineat; quid
oranti conveniat; quid orando proveniat. Proinde
quantum ad suscepti operis necessitatem videtur
satis congrue diffiniri si dicatur hoc modo:
CAPITULUM II.
Catholica oratio est regularis et impensa pro salute
animae vel his quae ad illam prodesse valeant divinae
pietatis imploratio. Nunc ipsam quoque diffinitionem
ad majorem rei diffinitae evidentiam diligentius
exponamus. Imploratio ponitur hic tanquam genus
et principium orationis; quoniam, ut dicunt philosophi,
cujuslibet rei diffinitio a genere trahi debet;
ut si velis hominem diffinire, necesse est a genere
incipias, ut dicas: Homo est animal. Sed quia nondum
cujusmodi animal sit homo demonstratum est, necesse
est ut accedant substantiales differentiae ut
earum accessu diffinitionem perficias hoc modo: Homo
est animal rationale, mortale. Animal quidem
genus est, rationale mortale differentiae substantiales,
quae etiam specificae dicuntur, eo quod accedentes
generi speciem constituunt. Sed haec tirocinium
logices ingressuris in suis Isagogiis satis
erudite tradit Porphyrius, nobis breviter memoranda
erant ut doceremus hanc diffinitionem catholicae
orationis, quae data est a Deo perfectam esse et
cum suo diffinito convertibilem ut nihil vel detrahi