PL 212, col. 112

De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne

sed magis pauperibus illis quorum desiderium
exaudit Dominus; de quibus in Evangelio
dictum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum
est regnum coelorum [(Matth. V)]
. Compunctio similiter
in duobus consistit: odio peccati, et timore
supplicii. In odio peccati, quia non meretur
gratiam qui non odit nequitiam. Unde Psalmista
post illos tres versiculos quibus humiliter veniam
postulaverat, quasi rationabilem causam impetrandi
subjunxit dicens: Quoniam iniquitatem meam ego
cognosco et peccatum meum contra me est semper [(Psal. L)]
.
In timore supplicii, quoniam, qui puniri
non veretur, non puniri non meretur, sicut
scriptum est ad Thessalonicenses: Cum dixerint
pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus
[(I Thess. V)] .
Et in Job [(cap. XXI)] : Ducunt
in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt.
Ad amorem Dei tria nos invitant: remissio peccatorum,
collatio meritorum, certitudo promissorum.
De primo Apostolus: Gratificavit nos Deus in
dilecto Filio suo, in quo habemus remissionem peccatorum [(Eph. I)]
;
de secundo idem: Quid enim
habes quod non accepisti [(I Cor. IV)]
; de tertio alibi
quoque dicit: Certus sum quia potens est depositum
meum servare in illum diem, justus judex [(II
Tim. I)]
. Ad regni desiderium similiter tria incitant:
societas angelorum, immensitas praemiorum, aeternitas
gaudiorum. De primo Dominus in Evangelio: Confitebitur eum Filius hominis in regno Patris sui et

sanctorum angelorum
[(Luc. XII)]
; de secundo Psalmista: Quam magna multitudo dulcedinis tuae quam
abscondisti timentibus te
[(Psal. XXX)]
; de tertio ait
Isaias: Laetitia sempiterna erit eis [(Isa. LXI)]
. Odium
quoque peccati tria nobis exaggerare debent: faeditas
culpae, vulnus animae, damnum innocentiae. Unde
Paulus dicebat his quos per foeditatem culpae in
odium peccati volebat adducere: Quem fructum
habuistis tunc in his in quibus nunc erubescitis [(Rom. VI)]
.
De vulnere peccati in anima dicit Isaias
propheta: Vulnus et livor et plaga tumens [(Isa. I)]
.
De damno innocentiae Joannes in Apocalypsi [(cap.
II)] : Memento unde excideris, et age poenitentiam.
Timorem supplicii tria nobis incutere possunt:

daemonum societas, poenarum acerbitas, malorum
perennitas. Haec omnia notantur in eo quod reprobi
audituri sunt: Ite, maledicti in ignem aeternum
qui praeparatus est diabolo et angelis ejus [(Matth.
XXV)]
. Per ignem enim, acerbitas poenae; per aeternum,
perennitas; per diabolum et angelos ejus,
daemonum societas designatur.
Quarta differentia.
Nunc ad quartam differentiam veniamus, quam
propter defectum vocabuli sub hac circumlocutione
placuit explicare: Pro salute animae, vel his quae ad
illam prodesse possunt. Sic enim in praemissa diffinitione
positum est. Et notandum quod circumlocutio
duarum pluriumve dictionum (quam Graeci amphilogiam vocant
) quandoque ponitur pro uno

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.