PL 212, col. 489

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

vocabatur antiquitus aeterna Roma. Porro ruina
templi Pacis significavit voluptatem carnis, in qua
sola pax mundi est, per illum ruituram qui dicit: Non veni pacem mittere in terra, sed gladium
[(Matth.
X)]
. In ejusdem rei signum hodie virgo juvencula in
sole sedens apparuit, tenens infantem in gremio,
significans solos caelibes in coelo regnaturos: et ortum
esse hodie ex utero Virginis magistrum caelibatus,
qui doceat homines semetipsos castrare
ferro timoris Domini, propter regnum coelorum.
Igitur ruina templi, et simulacri palatii, per quae
et propter quae falfi dii colebantur, significavit quod hodie veritas de terra orta est:
virgo autem sedens
in sole significavit, quod hodie justitia de coelo prospexit.
Quid enim justius, quam ut unusquisque

possideat suum vas in sanctificatione et honore,
non in passione desiderii; sicut gentes quae ignorant
Deum? Veritas, inquit, de terra orta est. Quid
est veritas? haec fuit olim Pilati quaestio
[(Joan. XIX)]
,
qui solutionem suae quaestionis audire non meruit;
quia responsionem non exspectavit; sed quaestione
proposita, et responsione non exspectata, continuo
foras ad Judaeos exiit. Et nos ergo fratres, si volumus
discere ab ipsa Veritate, quid sit veritas, non
exeamus foras, id est, non quaeramus bona forinseca
et transitoria; sed remaneamus intus in praetorio
cordis, audientes quid loquatur in nobis Dominus
Deus. Prope est enim verbum in corde, et
in ore nostro: Ne te quaesieris extra. Navibus atque
quadrigis petimus bene vivere; quod petis hoc

est.
Non egrediamur foras, sicut Satan, qui egressus
est a facie Domini
[(Job I)]
; et Cain primus agricola,
et postea fratricida
[(Gen. IV)]
; et Ismael fuit vir ferus
et sagittarius, exsors et exsul ab haereditate
paterna, et Esau venator, fratris simplicis persecutor:
sed remaneamus intus, id est cor nostrum
omni custodia servemus: primum quaerentes regnum
Dei, et justitiam ejus, et omnia extrinsecus
necessaria satis superque adjicientur nobis
[(Matth.
VI)]
. Vae fatuis virginibus, quae foris relinquendae
sunt: nec ob aliud, nisi quia cordis custodiam reliquerunt
[(Matth. XXV)]
.
Quid est veritas? Veritas
dicitur quasi verbum rei existentis ita subaudi, sicut

dicitur. Nam veritas cujuslibet rei nihil aliud
est quam aequalitas existentiae ejus, quam comprehendens
animus intelligit rem, sicut est; nec infra
subsistens, nec ultra effluens. Quisquis enim verum
dicit, id solum, et totum dicit, quod in re est; nec
plus, nec minus. Nam si plus vel minus diceret,
non diceret verum, sed falsum: hoc enim diceret,
quod non esset de rei existentia, et ideo non de
rei veritate. Igitur veritas est aequalitas existentiae
rerum, id est modus, infra vel ultra quem nihil
omnino potest subsistere. Haec autem aequalitas
existentiae rerum nil aliud est quam aequalitas unitatis.
Est enim aequalitas, sicut et unitas, singulis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.