PL 212, col. 503

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

Hominibus tres tantum loquelae notae sunt: loquela
mundi, carnis, diaboli. Prima suggerit sublimia,
secunda suavia, tertia maligna. At sermo Dei
contra primam loquelam dicit: Omnis qui se exaltat
humiliabitur; et qui se humiliat exaltabitur [(Luc.
XIV)]
. Contra secundam: Agite poenitentiam: appropinquabit
enim regnum coelorum [(Matth. III)]
. Contra
tertiam: Diligite inimicos vestros [(Matth. V)]
. Contra
omnes simul: Nolite diligere mundum, neque ea quae
in mundo sunt [(I Joan. II)]
. Manhu? quid est hoc?
vox mundi quasi vox Pythonis de humo sonantis.
Vox autem istius est quasi vere vox Dei de coelo
tonantis. Qui enim de terra est, de terra loquitur:
qui autem de coelo venit, super omnes est: et quod
vidit et audivit hoc testatur. Bene igitur appellatur

manna divinus sermo, contraria loquens carni et
mundo. Dicatur ergo: Et pluit illis manna ad manducandum.
Fratres, non vos terreat nomen istud admiratione
plenum. Est enim manna istud ad manducandum
suavius, quam facilius ad intelligendum.
Et revera antequam caro fieret Verbum Dei, audibile
quidem erat, sed non manducabile, nisi forte
quibusdam paucissimis, quia perfectissimis, qui
exercitatos sensus habebant ad percipiendum solidum
cibum, nec jam tanquam mammotreti succis
lacteis indigebant: qualis erat Jeremias aetate puer,
sed sensu presbyter, qui dicebat: Inventi sunt mihi
sermones tui, et comedi illos [(Jer. XV)]
. Et Ezechiel
ad quem sermo factus est dicens: Fili hominis,
venter tuus comedet, et viscera tua replebuntur volumine

isto, quod ego do tibi. Et aperui, inquit, os
meum, et cibavit me volumine illo: et factum est in ore
meo sicut mel dulce [(Ezech. III)]
. Potest tamen ista
Ezechielis comestio, salvis aliis intelligentiis mysticis
Judaeorum significare duritiem, qui solum corticem
rodentes litterae, ad medullam spiritus nunquam
pertingere meruerunt; verbum semper in
membrana scripta sed cruda, tanquam testam sine
nucleo, paleam sine grano, pellem sine carne mandentes.
Isti comedunt verbum corticeum, non carneum
verbum inflans, non Verbum infans. Verbum
verberans, non Verbum sanans, sicut scriptum
est: Misit Verbum suum, et sanavit eos [(Psal. CVI)]
.
Quid ergo mirum, si semper exsangues et pallidi
sunt, tam arido cibo refecti? Talis cibus erat lex

sine gratia, culpam tantum describere sciens, delere
nesciens; potens ad puniendum, impotens ad justificandum
et indulgendum. At postquam parvulus Dei
Filius natus est nobis, sciens indulgere, et placari
facilis, nesciens percutere, et irasci difficilis, velox
ad dandam gratiam, tardus ad sumendam vindictam.
Gratia et veritas per Jesum facta est, et Verbum
caro factum est [(Joan. I)]
. Vere manducabile factum
est, quia per carnem dulce et suave, mite et placabile,
nec solum manducabile jam adultis, sed
etiam potabile; velut, ut ita dicam, sugibile infantibus
recens natis liberando eos a culpa, quam non
sponte contraxerunt: per gratiam, quam non sponte
suscipiunt. Manducemus igitur, fratres charissimi,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.