PL 212, col. 511
Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne
debat, corde et opere. Vel in solitudine, hoc est
Ecclesia gentium moribus inculta, ut multi essent
filii desertae, magis quam ejus quae habebat virum,
id est quae legis portabat jugum. Mulier enim vivente
viro alligata est legi
[(I Cor. VII)]
. Apparuit
itaque cultor animarum in solitudine, ut doceret
pigrum agrum suum colere, et stultum vineam suam
desertam non relinquere, sed quaeque noxia inde
exstirpare, ne terra saepe supervenientem bibens
imbrem et generans spinas et tribulos, maledictioni
fiat proxima et ejus consummatio combustio
sit.
SERMO IV. IN EPIPHANIA DOMINI I.
Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri
Dei [(Tit. III)]
. Ut testatur Isidorus, duae sunt Epiphaniae,
id est apparitiones sive manifestationes
Domini. Prima facta est pastoribus Judaeis per angelum,
secunda gentibus magis per stellam. Unde
antiquitus dicebantur dies Epiphaniarum omnes
dies qui sunt a Natali Domini usque ad octavas
Epiphaniae. Sed jam antiquatum est nomen prioris
Epiphaniae, tum propter honorabile magis vocabulum
Nativitatis Dominicae, tum propter excellentiam
apparitionis hodiernae. Expressius enim significatur
et humanae carnis assumptio per nomen Nativitatis
et divinae majestatis demonstrata hodie personalis
unio per nomen apparitionis, sive Epiphaniae. In
die quippe Nativitatis Christi de Maria virgine apparuit
assumpta carnis infirmitas, sed non tamen
apparuit tam manifeste ut hodie assumentis Verbi
majestas. Nuntiat siquidem Salvatoris nativitatem
multo evidentius angelus pastoribus, quam stella
magis: ille dulci eloquio, ista in silentio. Verumtamen
multo devotius et perfectius crediderunt
magi minori nuntio, quam pastores majori. Venerunt
quippe pastores de proximo prius ad regem
natum, quam magi de longinquo. Sed contra legis
praeceptum apparuerunt vacui in conspectu Domini
sui, nihil omnino ei offerentes; non munus a manu,
non munus a lingua, non munus ad obsequia. Quid
ergo profuit eis, quod venerunt festinantes et quod
prius invenerunt infantem pannis involutum et
positum in praesepio; qui recesserunt infecto negotio,
Salvatore non adorato? Quam urbanus est
sermo proverbialis quo dicitur: Quid quaerit rusticus
ad curiam? quid quaesierunt rustici isti ad
curiam novi regis? Transeamus, inquiunt, usque
Bethlehem [(Luc. II)]
, id est cursim et in transitu
eamus et redeamus, non ibi moram faciamus; sed
curramus videre novum infantem, et recurramus
ad nostrum gregem. Transeamus et videamus, id
est nihil aliud faciamus, nisi tantummodo videre
et statim revertamur. O infelices, hodie totum est
transire et videre infantem! sed nonne visuri et
Salvatorem? si autem visuri, cur non et adoraturi?
cur non munera oblaturi? Sed pauperes inquiunt,
sumus. Nihil habemus in marsupio quod offeramus
ei. At Salvator argentum non quaerit, nec auro