PL 213, col. 16

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

quod malleus, et securis, et nullum ferramentum
in constructione templi fuit auditum, sed omnia
extra Hierusalem praeparata, et decenter aptata, suis
reddita locis, aut caemento nectebantur, aut clavis;
quia in pace aeternae beatitudinis non est tribulationibus
fides examinanda, nec vita quavis perturbatione
pulsanda. Sed quae hic fuerint castigata, illic
suis ordinibus glutino charitatis et vinculis inseruntur,
et licet hic sit illa Hierusalem, cujus participatio
sit in idipsum, tamen, et hic templum in duo
dividitur, quia superna curia in angelorum et hominum
differentiam distinguitur. Verumtamen, et templum
quandoque in designatione ponitur militantis
Ecclesiae, unde legitur ante fores duas habuisse
columnas, quarum una firmitas, altera robur appellabatur;

prima significat patres antiquos, qui per
fidem vicerunt regna et operati sunt justitiam:
Joseph fuit firma columna, quam separare nequivit
meretrix a justitia; secunda significat patres modernos
videlicet apostolos et martyres testes Christi,
qui nullo ventorum incursu potuere a veritate divelli:
Paulus fuit columna robusta, quam neque
mors, neque vita potuit a charitate Christi separare
.
Inde etiam est quod septem annis aedificatum, et
septem diebus legitur dedicatum; quanto enim
tempore in hac vita, quae septem diebus volvitur,
praesens Ecclesia conversatur; semper aedificatur,
cum ad fidem aliqui convertuntur, semper dedicatur,
dum per poenitentiam, et sanctam conversationem

Domino consecrantur; ergo illa duo simul universalem
designant Ecclesiam, scilicet illud quia fuit in
itinere, proprie militantem; istud, quia in tempore
pacifico, trumphantem. Nostra vero materialis Ecclesia,
sicut ab utroque sumit formae originem et
institutionem, sic et in utrisque pariter extrahit significationem;
significat ergo haec nostra materialis
universalem Ecclesiam. Cum audis universalem, intellige
militantem ex gentibus, et ex Judaeis compactam
simul et triumphantem ex angelis, et hominibus
congregandam, et congregatam; ejus itaque partes
corpus et chorus militantem et triumphantem
instituant; vel, quoad militantem significat duas
vitas, activam et contemplativam, aut duas Ecclesias

de gentibus et Judaeis. Quoad triumphantem
duo collegia, hominum et angelorum. Merito ergo
Propheta pluraliter intulit in ecclesiis quasi in congregatione
fidelium, ex Judaeis et gentibus conversorum;
in qua nos conversi ex Basan, id est a confusione
peccatorum; benedicite Deo cui debetur latria, Domino
cui dulia; nos, inquam, potati de fontibus
Israel, id est doctrina apostolorum, ut ad ipsorum
imitationem praedicetis quos de Israel Christus elegit,
ut faceret fontes aquae vivae salientis in vitam aeternam
.
CAPUT II. DE FUNDATIONE ECCLESIAE.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.