PL 213, col. 18

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

si de ligno comederint inobedientiae, dicitur: Videte
ne forte sumant de ligno vitae; propter peccatum
interdicitur hoc lignum, quod prius non fuerat interdictum,
hoc est corpus Christi. « Lignum quod
plantatum est secus decursus aquarum vitae; »
quia qui manducat carnem illam percipit vitam
aeternam; « sed qui manducat et bibit indigne,
judicium sibi manducat et bibit. » Per caeteras
arbores odoriferas sanctos accipimus, quorum unus
fuit ille, qui dixit: « Ego sicut oliva fructificans in
domo Dei; » de quibus quoque dicit: « Filii tui
sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. »
Quatuor flumina, quatuor sunt evangelistae; aquas
de uno pectore Domini haurientes, quibus mundus
irrigatur, et Ecclesia fecundatur; de quibus dicit:

« Elevaverunt flumina voces suas; » hunc igitur
orientem ad orientem adoremus, ut sole illustremur,
ab oriente visitemur, ligno vitae fruamur, paradisi
fluminibus irrigemur.
CAPUT III. DE ALTARI.
Nunc volet ad me unus de seraphim, et assumpto
carbunculo de altari tangat labia mea Christus,
maximus angelorum, angelus magni consilii, mihi
peccatori non objiciat, quare « assumis testamentum
meum per os tuum, « sed charitatis igne de
se altari assumpto, a quo est donorum omnium plenitudo,
mea labia tangat, ut de altari non loquantur
dolum aut vana, sed viris sacerdotalibus approbanda.

Noe itaque primus altare construxisse,
deinde Abraham, Isaac et Jacob altaria aedificasse
leguntur, quae non aliud quam lapides erecti
intelliguntur, super quos sacrificia mactabant. Aliquando
vero ignis de coelo descendens oblatum sacrificium
consumebat, unde Cain fratrem suum occidit
; quia inflammavit Dominus super Abel et sacrificium
ejus; ignis enim coelestis Abel sacrificium
consumpsit; Cain vero sacrificium intactum remansit.
Et vide quod altaria et arae indifferenter
aliquoties inveniuntur; haec tamen differentia est
inter altare et aram, quod altare, quasi alta res,
vel alta ara dicatur, in quo sacerdotes incensum
adolebant; ara vero quasi area, id est plana, vel ab
ardore dicatur; quia in ea sacrificia ardebant. Moyses

etiam fecit altare de lignis setim, et etiam altare
thymiamatis, quod vestivit auro purissimo; Salomon
quoque altare aureum fabricavit. Ab istis
antiquis patribus altaria modernorum sumpsere
exordium, quae in cornua quatuor eriguntur, quorum
quaedam sunt unius lapidis, quaedam ex pluribus
componuntur.
Lapides in altaria erecti, et altare aureum, et
haec nostra altaria lapidea Christum significant, qui
est lapis de monte sine manibus excisus, lapis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.