PL 213, col. 227
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign
similibus exigitur, cur haec fiant, nam et circumcisus
est carnaliter, ut circumcidamur spiritualiter.
Jejunavit ut jejunemus; pedes lavit ut lavemur.
Non tamen octavas istorum, aut similium
celebramus. Sed Octavae sanctorum, ut Stephani
et aliorum ob causam dissimilem celebrantur.
In natalitiis enim ipsorum, receptacula colimus
animarum, in octavis resurrectionem corporum.
Unde in titulis Psalmorum dicitur, pro octava.
Et attende: Quod quorumdam sanctorum celebrantur
Octavae, ne hoc mysterium lateat, non autem
omnium, ne vilescat, et etiam, si non valemus
omnium festa celebrare sanctorum, quanto minus
octavas eorum? Rursus dissimilem habet causam
octava paschalis solemnitatis, cui cum sit octavae
mysterium, octava tamen additur propter octo beatitudines,
quae in illa solemni octava percipientur.
Rursus dissimilem habet causam Octava Pentecostes,
quae ideo celebratur, ut operum sancti Spiritus
consummatio declaretur; est demum omnium
octavarum ratio generalis, quod octava redit ad caput,
quod de beatitudinibus asserit Augustinus.
Idem quoque dies primus est et octavus, id est Dominicus.
Ideoque resurrectio Domini dicitur facta
in octava, id est in die Dominica. Idcirco igitur observatur
celebritas octavarum, ut revertamur ad
primum innocentiae statum; in cujus innocentiae
recordatione, in octava die Circumcisio agebatur,
ut mens circumcisa fieret ab omni carnali contagione.
De circumcisione et nominis impositione
sermo succedat, et merito in octavo die circumcisionis,
et nominis, quod est Jesus, impositionis solemnitas
celebratur; quia, sicut in die Nativitatis
ostenditur, qualiter Christus venit ad nos, ut salvaret
nos, scilicet per incarnationem; sic in octavis
ostenditur, qualiter veniemus ad ipsum, ut salvemur
ab ipso, scilicet per circumcisionem. De circumcisione
sciendum est quod Dominus eam praecepit
Abrahae, in signum obedientiae et justitiae, fidei
et discretionis populi. Fiebat autem in octavo
die petrino cultello in membro luxuriae, in quo protoplastus
verecundiam sensit inobedientiae, significans
quod in octava gratiae per fidem Christi omnis
peccati corruptio deleatur, et in octava gloriae
per Christum omnis etiam poenae corruptio penitus
aboleatur. Unde hoc festum celebrant subdiacones,
juvenes et fortes, ad significandum, quod in
octava resurgentium nulla erit debilis aetas, non senectus,
non senium, non impotens pueritia, sed
omnes occurremus in virum perfectum cum hoc
mortale induet immortalitatem et hoc corruptibile
incorruptionem. Hujus effectus erat peccati originalis
abolitio. Cur ergo Christus qui fuit agnus