PL 213, col. 24
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign
humanitatis solatium. In ecclesiis autem nullus
debet sepeliri, nisi sit persona altis praedita, intuitu
meriti vel sacramenti; sed de iis plenius in
tractatu mortuorum dicetur inferius.
Turres alicubi una, alicubi duae, alicubi quatuor,
duae in anteriori, et duae in posteriori parte in locis
eminentibus construuntur; quibus crux, aut gallus
superponitur, in quibus campanae suspenduntur.
Turris una est praedicatorum vita, vel ipse praedicator,
et pinnaculum ejus vita, seu mens quae tendit
ad alta, haec est « turris David, ut legitur in
Canticis, aedificata cum propugnaculis in monte
Libani, quae respicit contra Damascum: Mille clypei
pendent ex ea, et omnis armatura fortium. » Vita
praedicatorum debet esse constans, et inexpugnabilis
ad defendenda fidei aedificia, ad repellenda hostium
tela, cum sit a David, id est forti manu et desiderabili
rege constructa, et debet in virtutum altitudine
permanere, ut respiciat contra Damascum
hostes a longe venientes. Damascus est metropolis
Syriae, quae usque in hodiernum diem Hierusalem
expugnavit, et etiam captivavit, per quam intelligimus
hominum multitudinem, vel malignorum
spirituum, a quorum insidiis est praecavendum; est
autem haec vita munita propugnaculis, si gratia addatur
miraculorum, vel irrefragabilibus sententiis
Scripturarum freta clypeo rationis; armata vero
armis operationis, haec se ab haereticis munit, illosque
percutit, de qua nobis resistendi et vivendi
exempla dependent. Duae turres sunt duae leges;
quatuor vero, doctrina quatuor evangelistarum, anteriores
Matthaeus et Joannes, corporaliter cum Deo
conversati; posteriores Lucas et Marcus, apostolorum
discipuli: Legem Moysi edidit Dominus in
monte Sina; Evangelium quoque in monte,
montes docuit et in Thabor ejus praemium revelavit,
insinuans quod per observantiam mandatorum
ejus de Sion perveniemus ad Thabor, de speculatione
ad comprehensionem. Vel duae turres, et
quatuor turres sunt praedicatores in his legibus et
doctrinis instructi, de quibus: « Fiat pax in virtute
tua, et abundantia in turribus tuis. » Crux
superponitur; quia frustra loquitur lingua praedicatoris,
nisi adfuerit fides Mediatoris, et quia non
est nisi in cruce Domini gloriandum. Tholus
super quem ponitur per rotunditatem significat
quod inviolate fides catholica praedicetur. Galfus superponitur,
quia praedicator sollicitus per utriusque
legis doctrinam, somnolentos debet excitare media
nocte ad Dominum confitendum. Nox est praesens
saeculum; dormientes sunt in peccato jacentes, quibus
gallus horas distinguit, dum distincte praedicat,
et eos excitat, ut a peccatis exsurgant. Lucem praenuntiat,
cum futuram gloriam, quae revelabitur in
nobis, annuntiat; sed prius se verberat alis, dum
corpus suum castigat, ne praedicans reprobetur