PL 213, col. 38

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

carnis perpetrare; non etiam praesumat infra
ecclesiarum confinia, quae sunt triginta, vel quadraginta
passuum domos infringere. Hic est enim
locus sanctus, hoc est firmus, de quo Dominus ad
Moysen, et angelus ad Josue: « Solve calceamentum
de pedibus tuis. Locus nam in quo stas sanctus
est. » Calceamentum fit de pellibus mortuorum
animalium: ergo solvere calceamentum de
pedibus, est solvere vincula mortalium peccatorum
de actibus, quae intrantes in sanctuarium Dei solvere
debemus, ut cogitemus de conversatione angelorum,
ubi est requies sine somno, pax sine
bello, quies sine labore, satietas sine requie. Quoties
igitur hunc locum ingredimur, praesertim cum
coeleste mysterium celebratur, ubi creditur coetus

angelorum adesse; cum reverentia ingrediamur ad
illorum conspectum, vultum in terram declinemus,
eorum gaudia contemplantes, et nos cinerem esse
recolentes.
In ecclesia quoque a superfluis verbis abstineri
oportet, juxta illud Chrysostomi: In aulam regiam
ingressurus, habitu et incessu te componis; huc ingressurus,
ubi est vere aula regia rides? tu non
nosti, quia non vides, scilicet angelos esse praesentes,
quia domus Dei est plena virtutibus incorporeis.
Quid autem loqui debeamus Apostolus docet,
dicens: « Loquentes vobismetipsis in psalmis,
hymnis et canticis. » Ob ejusdem privilegii reverentiam,
mulieres a partu surgentes non ingrediuntur
ecclesiam, nec menstruatae, nec viris conjunctae,

secundum consuetudinem Romanorum.
Ob hoc et solemniter poenitentes arcentur, tum quia
dum poenam patiuntur, culpae reminiscuntur, tum
quia in omnibus illud mysterium intelligitur, quod
immundi a templo coelesti penitus excluduntur;
alioquin ea die, qua praedictorum aliquod agerent,
vel paterentur, intrare liceret, ut Deo gratias agerent;
haec est nam civitas sancta, urbs beata Hierusalem,
civitas Dei, de qua: « Gloriosa dicta sunt
de te, civitas Dei, » et alibi: « Vidi civitatem sanctam,
Hierusalem novam, descendentem de coelo.
» Haec militat in terris, sed regnat in coelis;
haec est gloriosum regnum, cujus in terris custodes
collegium prelatorum, agmina martyrum, coetus

confessorum et virginum, quam curiam, illa gemma
singularis adornat, quae nec primam visa est, nec
habere sequentem. Cum tamen etiam militantem
designet Ecclesiam, non abhorreo, siquando bonis
mali corpore misceantur; nam in Eden mulier
de viro formatur, lignum vitae et scientiae proponitur,
serpens etiam invenitur, in arca
Noe sunt animalia munda et immunda, simul in
unum pacem habentia; qui pacem non tenent, in
arca non sunt, licet esse videantur et truculentiores
bestiis inveniuntur; extra ecclesiam non est locus
refugii, non tamen omnes, qui nunc insunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.