PL 217, col. 1133
Regula ordinis S. Spiritus de Saxia (Auctor incertus (Innocentius III)), J. P. M
est, primum hujus ordinis adhuc florentis sub protectione
et praesidio S. Spiritus auctorem exstitisse
praefatum Guidonem, qui labente saeculo XII apud
Montempessulanum, pro sustentandis aegrotis, et
pauperibus amplissimum xenodochium condiderat,
et ab Innocentio III papa vocatus Romam, curam
novi hospitalis ab ipso summo pontifice erecti ad
S. Mariam in Saxia gessit, quod deinceps designari
coepit hospitale S. Spiritus in Saxia; postquam
utrumque in unum adunare voluit praedictus summus
pontifex. Deinde denegare nequit, quod ab
exordio hoc salubre institutum pluribus laicis,
quam ecclesiasticis personis combinatum fuerit.
Hospitalarii enim Montispessulani, nullis sacris ordinibus
initiati erant, atque summus pontifex Innocentius
III per supra adductam bullam decrevit, ut
in archihospitali Romano adessent tantum quatuor
clerici regulam ejusdem hospitalis adamussim observantes
et sacramenta infirmis administrantes independenter
a magistro, aliisque fratribus ordinis,
ac soli summo pontifici subjecti, prout verba bullae
declarant.
Atque haec est vera et sincera origo sacri ordinis
canonicorum S. Spiritus de Saxia; qui etiamsi magis
a laicis, quam clericis gubernaretur, tamen
ejusdem inquilinis piissimus pontifex praescripsisse
videtur Regulam Augustinianam pro communi norma
vitae regularis, adjectis quibusdam constitutionibus,
quas et hic adjicimus. Ex quibus constitutionibus
constat Regula praesens ab omnibus fratribus
stricte observata, qui per illam astringuntur,
non solum expositos infantes diligenter nutrire et
instruere, verum etiam omnes aegrotos, et infirmos
advenientes suscipere, illisque omni meliori modo
inservire. Et quamvis piissimus pontifex haec duo
archixenodochia, nimirum Romanum et Montispessulanum
sub uno magistro conjunxerit, et hoc isti
submiserit, attamen voluit quamdam bonorum separationem
observari. Hinc statuit, ut omnes eleemosynae
per Italiam, Siciliam, Angliam, et Hungariam
collectae ad Romanum pertinerent, quemadmodum
et amplissimi redditus in ipsa urbe, et vicinia
siti; ad Montispessulani xenodochium pervenirent
reliquae eleemosynae per Gallias, Hispaniam et
alias Europae partes collectae. Postquam autem summus
pontifex Honorius III hanc unionem dissolvere
voluit, atque Gallis suum magistrum generalem
concesserat, tunc et sacer hic ordo quodammodo
dissipari coepit. Licet enim a primaevo instituto laicis
et clericis mistus exstiterit, tamen ipsi laici
semper hospitalariorum temporalem jurisdictionem
retinentes, tandem non tanquam magistri regulares
sese gesserunt, sed ut praeceptores saeculares et
perpetui commendatarii vivere voluerunt, in suos
usus patrimonium pauperum convertentes, nec magistro
generali obedientiam praestantes. Ex quibus
exorti sunt milites S. Spiritus, quamvis sub nullo
ordine militari exstiterint, nec unquam sicut alii
militarium ordinum inquilini ad sacra bella ineunda
vocati fuerint, prout omnes historici fatentur, et ex
jam dictis de fabulosa eorum origine a S. Lazaro
omnino patet. Nolo ego hic referre diras rixas olim
ventilatas inter hujus ordinis clericos et supposititios
illos milites, cum de illis satis fuse agat saepe
laudatus Hippolytus Eliot, quem lectores consulere
possunt. Non enim integram historiam hujus sacri
ordinis exhibere intendimus, sed solum adducimus
illa, quae ad meliorem sequentium constitutionum
notitiam conducere possunt, quae quidem non pro
Gallis, sed pro Italis conditae videntur. Neque hic
sermonem facimus de celeberrimo equestri ordine
S. Spiritus adhuc apud Gallos florente, qui ab Henrico
III rege institutus, nunquam cum Montispessulani
hospitalariis commercium inivit, nec inter ordines
religiosos numerari solet.
Verum ad sacrum ordinem S. Spiritus in Saxia
redeamus, qui late se extendebat, non solum apud