PL 217, col. 1140
Regula ordinis S. Spiritus de Saxia (Auctor incertus (Innocentius III)), J. P. M
« Damus tibi (vel vobis) societatem nostram ex
participatione orationum nostrarum, et beneficium
eleemosynarum nostrarum. » Et dicitur Deo gratias.
Postea osculetur a fratribus, et scribatur in libro
confraternitatis, et illud etiam, quod dare promiserit
in unoquoque anno: et cum defunctus fuerit,
conscribatur in Kalendario.
CAP. V.-- Quando aliquis offertur in pueritia in devotione paterna.
Domine Deus omnipotens, qui es incomprehensibilis
et immensus, qui tuum plasma vocatione
sancta eligere dignatus es, concede huic famulo,
vel puero, vitam honestam, conversationem studiosam,
orationem placabilem, quatenus dignus efficiatur
societate sanctorum. Per te, qui es benedictus
in saecula saeculorum. Amen.
CAP. VI.-- Quid fratres ex debito quaerere debeant et non amplius.
Nullus suum aliquid praesumat dicere: Sic de
primis Christi discipulis dictum est: Erant illis
omnia communia [(Act. IV)]
. Procurator vero domus
secundum necessitatem uniuscujusque fideliter
omnibus administret, sicut etiam scriptum est: Dividebatur
singulis prout cuique opus erat [(ibid.)]
.
Fratres non quaerant amplius ex debito nisi panem
et aquam: et vestitus eorum sit humilis, quia Domini
sunt pauperes, quorum servos nos esse fatemur:
nudi et sordidi incedunt, et turpe est servo,
ut sit superbus, et dominus ejus sit humilis.
CAP. VII.-- Quid, et a quo portetur ad mensam.
Nemo praeter cellerarium decibo vel potu ad mensam,
vel a mensa, nisi per licentiam magistri aliquid
portet. Similiter si fieri potest, ad mensam
simul omnes accedant, et simul post versum, surgentes
discedant.
CAP. VIII.-- Versus mensae, nisi clerici sint praesentes, ita fiat.
Benedicite. Clerici respondent: Benedicite. Kyrie
eleison, Christe eleison, Pater noster. Secrete dicatur.
Quod si procurator domus fuerit praesens,
vel qui locum ejus tenuerit, dicat:
R\. Et ne nos inducas in tentationem.
Alii respondeant: R\. Sed libera nos a malo.
Adjungat: In nomine Patris et Filii et Spiritus
sancti. Amen.
Et sic ad mensam sedeant. Postea dicant omnes:
Amen.
Postmodum surgentes a mensa dicant: Miserere
mei Deus
Post subjungatur: Gloria Patri, etc. Sicut erat.
Deinde, Kyrie eleison. Christe eleison. Pater noster.
V\. Et ne nos inducas in tentationem.
R\. Sed libera nos a malo.
Dicat ille, qui benedictionem dixerat, respondentibus
aliis: Sed libera nos a malo
Adjungatur: Benedicamus Domino; et omnes
respondeant: Deo gratias
Qui vero ignoraverint, Miserere mei Deus: dicant
quinquies Pater noster.
CAP. IX.-- De lectore ad mensam.