PL 217, col. 1142

Regula ordinis S. Spiritus de Saxia (Auctor incertus (Innocentius III)), J. P. M

vel invitaverit eos. Qui autem haec praesumpserit:
tribus diebus continuis jejunet in pane et aqua: et
quatuordecim diebus in terra sine mensa et mappa
comedet.
CAP. XVI.-- De his, qui aliquo vadunt.
Si quis ex nostris habuerit necessitatem, quoquam
eundi, cum quibus magister jusserit ire, eat.
In via vero videat, ne in omnibus moribus suis
fiat, quod cujusdam offendat aspectum, et quod
suam dedeceat sanctitatem. Sedens ad mensam,
secundum posse, silentium tenere studeat.
CAP. XVII.-- Ut nullus solus eat.
Nullus pedes solus per urbem vadat, nec socium
sibi sumat, nisi qui a magistro sibi fuerit sociatus,
vel ab eo, qui, magistro absente, vices suas gerit.

Provideat autem magister, vel qui vices suas gerit,
honestam societatem. Qui sine mandato vel sine
societate, ut praedictum est, ire praesumpserit,
prima vice in terra sedeat: secunda duobus diebus,
tertia vice septem diebus poeniteat, et quarta et
sexta feria in pane et aqua jejunet.
CAP. XVIII.-- De processione in hospitali.
In hospitali ad processionem in quadragesima
Sancti Martini, et majori, clerici et laici, et sorores
conveniant, et dicto completorio fratres ad suum
dormitorium accedant, et sorores ad suum cum silentio,
ubi nullus extraneus admittatur, ad jacendum,
et nunquam nudi jaceant, sed vestiti camisiis lineis
aut laneis, aut aliis quibuslibet vestimentis, soli

jacentes. Silentium etiam ibidem usque mane observetur;
quod qui ruperit, vinum unius diei amittat,
si se non correxerit, alias puniatur secundum provisionem
praeceptoris.
CAP. XIX.-- De silentio in ecclesia.
Similiter silentium in ecclesia teneatur, ut non
possit divinum officium impediri. Si quid autem
dicendum fuerit de necessitate, in aure fratris dicatur:
et qui silentium ruperit, vinum amittat.
CAP. XX.-- De conservanda charitate.
Charitatem ad omnes homines habere studeant:
inter se pacem et concordiam habeant, avaritiam,
invidiam, superbiam, odium, iram, detractiones,
murmurationes, et malitiam a se omnino abjiciant.
CAP. XXI.-- De capitulo fratrum generali.

Per Quatuor Tempora anni primis diebus jejuniorum
Quatuor Temporum praeceptor domus cum fratribus
suis generale capitulum teneat, et de negotiis
domus fideliter tractet. Qui si tunc forte non fecerit,
infra octo dies, quam citius poterit, faciat diligenter.
CAP. XXII.-- De communitate magistri.
Sollicite autem provideat praeceptor, et communitatem
fratrum, et consuetudinem laudabilem
domus, et praecepta Regulae per omnia teneri faciat.
CAP. XXIII.-- De communitate mensae fratrum.
Praeceptor ad communem mensam fratrum semper

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.