PL 217, col. 1149
Regula ordinis S. Spiritus de Saxia (Auctor incertus (Innocentius III)), J. P. M
renuerint, magister cum residuis audiat. Quod si
magistri negligentia vel malitia differretur, idem
magister huic poenae subjaceat, ut sexta feria in
pane et aqua jejunet. Clerici vero fratres, si voluerint,
intersint: ut si minus bene actum viderint,
super hoc moneant fratres suos. Et si se neglexerint
emendare, proclament ad dominum papam,
vel ad cardinalem, qui eis fuerit deputatus.
CAP. LXVI.-- De proventu domus et expensis.
Volumus etiam ut omnes intratae vel proventus
domus reponantur in uno scrinio, in quo sint tres
claves: quarum unam teneat magister, et aliam
teneat capitulum et aliam camerarius. Ita tamen
quod proventus, qui provenerint, primo veniant ad
notitiam magistri, et capituli, et camerarii, et ex
tunc in scrinio reponantur. Camerarius vero ex
isto scrinio recipiat sumptus domus, quos facere
debeat: et in ipso scrinio sigillum capituli reponatur.
CAP. LXVIII.-- De infirmaria fratrum.
Volumus, ut una domus sit pro infirmis fratribus,
et unus frater sit infirmarius, qui de eis curam,
et sollicitudinem habeat et diligentiam. Qui
etiam habeat servientes, quot sibi sunt necessarii,
et opportuni, et quod a camerario recipiat viginti
libras provenientium in Ascensione Domini; et
expensis illis, si plus fuerit opportunum, tribuatur
ei a camerario sine contradictione alicujus, usque
ad alium annum: et quae sibi pro infirmis petierit,
de cellario tribuatur. Et ipse infirmarius ter in
anno teneatur reddere rationem.
CAP. LXVIII.-- De contumacia filiarum domorum.
Si aliqua domus Sancti Spiritus in rebellione
contra praeceptum Regulae insurrexerit, per magistrum
cum consilio capituli acriter puniatur. Et si
obedire noluerit, Romanae Ecclesiae denuntietur, et
per ejus mandatum etiam saecularis potentiae auxilium
requiratur.
CAP. LXIX.-- De juramentis fratrum.
Statuimus, ut nullus omnino fratrum juret, nisi
pro necessariis causis domus: et tunc praebeat
jusjurandum laicus de consensu praeceptoris, clericus
vero de mandato cardinalis, qui eis protector
fuerit deputatus vel illius, cui ipse cardinalis commiserit
vices suas, nec non de conscientia praeceptoris.
CAP. LXX.-- Quomodo fratres sunt suscipiendi.
Quando aliquis confraternitatem exigit hospitalis
Sancti Spiritus, praeceptor cum fratribus habeat
consilium, si ipsum recipere voluerint. Si vero illum
receperint, veniat coram omnibus fratribus
in capitulo, et praeceptor inquirat ab eo, si fraternitatem
domus voluerit, si religionem sustinere
poterit, si castitatem servaverit, si obedientiam
tenuerit, si sine proprio vixerit, in corde suo provideat,
antequam professionem faciat. Nam ante,
cum in dominio suo fuit, quod voluit, fecit; sed
cum in religione erit, in potestate alterius erit. Si
vero dixerit: Religionem cum Dei auxilio sustinebo,