PL 217, col. 1151

Regula ordinis S. Spiritus de Saxia (Auctor incertus (Innocentius III)), J. P. M

fraudulenter transferam, vel transmittam ad aliam
domum, vel aliam quamcunque personam. Possessiones
et instrumenta ipsius hospitalis nullo modo
distraham, nec aliquo titulo alienabo, inconsulto
Romano pontifice, cui ero per omnia obediens et
fidelis. Sic Deus me adjuvet, et haec sancta Evangelia.
CAP. LXXVI.-- De puellis retinendis, vel conjugandis.
Omnibus puellis projectis domui Sancti Spiritus
quae ad servitium pauperum remanere desiderant,
et vivere sub obedientia, et in castitate, et sine proprio,
ad curam pauperum principaliter intendendo,
promittunt: concedatur eis panis et aqua domus.
Aliae autem maritali conjugio copulentur.
CAP. LXXVII.-- De intercessione pro fratribus.

Volumus autem, ut si aliquis frater poenas incurrerit,
quas eaedem institutiones continent, et ipsas
exsolverit, si contigerit ibidem aliquem ex magnatibus
interesse, seu religiosos advenire, qui magistro
et capitulo preces fundant, ut eidem fratri patienti
indulgere dignetur, suorum precaminum interventu,
magister et capitulum eum libenter et
liberaliter debeant exaudire.
CAP. LXXVIII.-- Quod omnes in communi dormitorio jaceant.
Volumus, ut nullus fratrum vel sororum seu oblatorum
ad cubandum cameram habeat specialem,
sed omnes in communi jaceant dormitorio; et camerarius
in eodem habeat scrinium juxta lectum,

in quo sint sumptus domus: quia thesaurum domus
tutius ab omnibus custodiri credimus in communi
dormitorio constitutum, quam in camera speciali
singulari mancipatum custodiae.
CAP. LXXIX.-- Ut qui habent habitum, praesint.
Volumus, ut si frater domus, qui habet aliquam
balivam et cum eo oblatus steterit; idem frater
praesit oblato habitum non habenti.
CAP. LXXX.-- Ut feminae capita fratrum non lavent.
Capita fratrum feminae non lavent, nec pedes:
nec lectos eorum faciant, nec calceamenta eorum
extrahant. Similiter nec fratres feminis: sed viri
viris, et mulieres serviant mulieribus, nisi causa

infirmitatis, et hoc de licentia et mandato magistri.
CAP. LXXXI.-- De fratre percutiente servientem.
Frater si servientem domus percusserit, vel praeceptor
hoc viderit, vel clamorem inde habuerit, poeniteat
per septimanam. Si sanguinem fecerit, excepto
de naso, per dies 40. Si vero per plagam illam
obierit, habitum perdat, et ad dominum papam tendat,
et ab ipso poenitentiam accipiat. Postea si litteras
domini papae secum attulerit, et misericordiam
quaesierit, salva justitia domus, quadraginta dies
poenitentiam illo agente recipiatur.
CAP. LXXXII.-- De serviente contra fratrem rixante.
Serviens si contra fratrem rixatus fuerit, et ipse
frater clamorem praeceptori fecerit, serviens per palatium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.