PL 217, col. 1153

Regula ordinis S. Spiritus de Saxia (Auctor incertus (Innocentius III)), J. P. M

Si quis propter bona, quae Deus per eum fecit in
domo Sancti Spiritus fortasse elatus, communem
fratrum vitam renuerit observare, et eam duxerit
segregatam quasi sufficienter bene fuerit operatus,
et quod, suis meritis exigentibus, deceat ipsum
mensa refectorio, et dormitorio, et singulis aliis
specialibus praepotiri, acriter puniatur, adjunctis
septem diebus in pane et aqua sedens in terra sine
mappula. Quia taliter se habentem, hypocritam
credimus, et pomposum, et quod bona, quae egit,
non pro animae suae salute fecerit, sed ad quamdam
inanem gloriam, aut ad tempus serviens, in tempore
requiescere meditans, morem secutus illius, de
quo dicitur in Evangelio: Anima mea, habes multa

bona reposita in annos plurimos, requiesce, comede, et
bibe [(Luc. XII)]
.
CAP. XCI.-- De his qui transeunt alicubi, quam ubi praeceptor mittit.
Praecipue hoc vitium radicitus amputandum est de
ordine nostro ne quis praesumat transire de loco
ad locum sine jussione magistri, quod si fecerit secundum
arbitrium magistri puniatur. Nec praesumat
quisquam referre foris, quaecunque viderit, aut audierit
in capitulo, quia plurima destructio est: quod
si quis praesumpserit, septem diebus poeniteat, et
quarta et sexta feria in pane et aqua jejunet.
CAP. XCII.-- Ut nullus aliquid inhonestum de domo dicat.
Nullus autem aliquid inhonestum de domo, vel
de fratre suo alicui extra domum revelare praesumat,
nisi domino papae, vel fratribus ejus, seu visitatori.
Quod si de illo aliquid compertum est, habitum
amittat; si autem amplius id fecerit, cum magistri
consilio acriter puniatur.
CAP. XCIII.-- De vicario magistri eligendo.
Magister ordinis nostri si habuerit quoquam eundi
necessitatem, convocet congregationem ipse, et
dicat, quo iturus est, et de fratribus eligatur unus a
magistro et a capitulo, qui usque ad reditum suum
regat domum. Ipse vero qui eligitur, non sit multum
edax, non elatus, non turbulentus, non injuriosus,
non tardus, non prodigus; sed timens Deum,
animam suam custodiat, sitque memor verbi Apostolici:
Qui bene
administraverit, gradum bonum
sibi acquirit [(I Tim. III)]
. Infirmorum, infantium,
hospitum, et pauperum cum omni sollicitudine curam
gerat: sciens sine dubio, quia pro his omnibus
in die judicii rationem est redditurus. Et si quis ex
eis, aliqua inflatus superbia, repertus fuerit reprehensibilis,
correctus semel, et iterum, atque tertio,
si se emendare noluerit, deponatur, et alter in loco
ejus, qui dignus sit, succedat.
CAP. XCIV.-- Ut nullus habitum dimittat.
Si quis habitum spontanea voluntate dimiserit
sine consilio capituli, absque certa poena non recipiatur,
et disciplina: scilicet secunda, et quarta et
sexta feria. Vel si jejunium ante tempus solverit,
vel se a communi mensa subtraxerit, absque licentia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.