PL 217, col. 326
Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne
nox accipitur pro tempore illo quod fuit sub lege,
in quo fuit velatum et absconsum mysterium incarnationis
Domini nostri Jesu Christi. De qua nocte
Paulus dicit: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit,
abjiciamus opera tenebrarum, et induamur
arma lucis, sicut in die honeste ambulemus
Rom.
XIII
. » Nox praecessit, id est tempus quod fuit sub
lege, quod erat quasi, nox abiit; dies autem appropinquavit,
id est claritas incarnationis Domini nostri
Jesu Christi accessit.
Quinto modo nox accipitur pro diabolo, sicut
scriptum est: « Dum medium silentium tenerent
omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,
omnipotens sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus
veniens, factus est nobis adjutor in tribulationibus
Sap. XVIII.
» Tria fuere silentia, et noctis
similiter tria fuere silentia, et noctis similiter tria
fuere curricula. Nullum etenim potest dici medium,
quod non habet duo collateralia; et hoc modo rationabiliter
tria probantur fuisse silentia. Primum
silentium fuit, primo parente projecto ex paradiso,
usque ad tempus illud quo Deus legem dedit Moysi.
Tunc corruptum fuit primum silentium postquam
humana natura legem accepit divinam. Sed quoniam
non diu illam procurare studuit Creatoris dimisso
praecepto, sicut per Psalmistam dicitur:
« Omnes declinaverunt, simul inutiles facti; non
est qui faciat bonum, non est usque ad unumPsal. XIII;
» tunc medium silentium subiit, in quo
nox, id est diabolus, iter arripuit; et ita in secundo
medium iter accepit. Quod silentium tantum habuit
spatii, usque dum angeli de coelo descenderent, et
pastoribus Deum natum annuntiarent. Tunc medium
silentium corruptum fuit, quando chorus anigelicus: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus
bonae voluntatis
Luc. II
, cantaverunt.
Tertium silentium fuit quando tribus diebus caro
Christi in sepulcro jacuit; sed non diu duravit,
quia facta resurrectione, fidelium congregatio cum
Psalmista novum canticum decantavitPsal. XXXII.
Sexto modo nox accipitur pro vita praesentis temporis,
quia ad comparationem aeternae vitae, vita
istius saeculi nox et obscuritas deputatur. Unde in
Psalmo: « Mane astabo tibi et videboPsal. V. »
Et in Cantico canticorum: « Duo ubera tua sicut
duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis,
donec aspiret dies et inclinentur umbraeCant. II. »
Septimo modo nox accipitur pro secreta prophetarum
revelatione, ut in Psalmo: « Et posuit tenebras
latibulum suum, in circuitu ejus tabernaculum ejusPsal. XVII.
» Per latibulum Filii Dei, incarnationem
illius intelligimus; quam posuit tenebras, hoc
est quasi absconse sanctam, quia non fuit notum
ulli daemoniorum, viscera Mariae tibi, Christe, fuisse
cubile. « Nam si cognovissent, nunquam Dominum
gloriae crucifixissentI Cor. II. » Et secundum
hanc significationem Daniel propheta dicit: Aspiciebam in visu noctis, et ecce in nubibus coeli
quasi Filius hominis veniebat.