PL 217, col. 452

Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne

nascitur aeternaliter, de matre temporaliter, in
mente spiritualiter. Aeternaliter conceptus de divinitatis
arcano, temporaliter profertur ex matris
utero, spiritualiter scribitur digito Dei. De verbo
concepto secundum divinam nativitatem ex Patre
dicit Joannes: In principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum. De verbo
prolato secundum nativitatem humanam ex matre
loquitur Isaias cap. IX: « Verbum misit Dominus
in Jacob, et cecidit in Israel. » De verbo scripto
secundum nativitatem gratuitam in mente Lucas cap. III
testatur: « Factum Domini super Joannem
Zachariae filium in deserto. »
Est autem verbum supernum, verbum internum,
et verbum externum. Verbum supernum, Deus et

caro; internum, spiritus et vita; verbum externum,
semen et gladius. Verbum Deus secundum
aeternitatem, quoniam in principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Verbum
caro secundum humanitatem, quia Verbum
caro factum est et habitavit in nobis. Verbum spiritus,
intelligentibus; verbum vita, credentibus;
unde: « Verba quae locutus sum vobis, spiritus et
vita sunt Joan. VI. » Verbum semen in propagandis
virtutibus; unde: « Semen est verbum Dei Luc. VIII.
» Verbum gladius, in vitiis amputandis;
unde: « Et gladius spiritus, quod est verbum
Dei Ephes. VI. »
Sane fit Verbum caro, fit panis caro, fit homo

caro. Verbum fit caro per unionem, panis fit caro
per conversionem, homo fit caro per commistionem;
per unionem personalem, per conversionem sacramentalem,
per commistionem carnalem. De primo
dicitur: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis;
de secundo legitur: « Panis quem ego dabo,
caro mea est pro mundi vita Joan. VI; » de tertio
vero scribitur: « Propter quod relinquet homo patrem
et matrem, et adhaerebit uxori suae: et erunt
duo in carne una Gen. II. » Itaque jam non sunt
duo, sed una caro. Nomine carnis quandoque designatur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.