PL 217, col. 455

Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne

utraque unum Ephes. II; » lapis angularis, qui
duos e diverso parietes in uno novo homine copulavit ibid..
Poterat Deus hominem solo verbo per
potentiam liberare, sed maluit eum redimere pretio
per justitiam, ut eum non ad potentiam, sed ad justitiam
invitaret. Et justum erat, ut homo per pretium
poenae redimeretur a debito culpae: placando
per poenam, quem offenderat per culpam. Nullius
enim poena sufficere poterat ad pretium redemptionis
humanae pro omnibus: praesertim cum quilibet
esset debitor poenae: non solum ex iniquitate commissa,
verum etiam ex labe contracta; nam « si dixerimus
quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus,

et veritas in nobis non est I Joan. I. »
« Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt:
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum Psal. XIII.
» Quocirca Verbum caro factum est, ut
in carne mundissima, quae prorsus esset immunis a
culpa, sustinendo poenam indebitam, pretium redemptionis
humanae Deo persolveret, « factus obediens
usque ad mortem, mortem autem crucis Phil.
II. » -- « Redempti enim sumus non corruptibilibus
auro vel argento, sed pretio magno, sanguine
agni immaculati I Petr. I. » Hic est summus sacerdos,
in cujus morte rei qui fugerant ad civitatem
refugii, securi revertebantur ad propria Num. XLV.
Suscepit igitur in se poenam pro omnibus, ut daret
per se gloriam universis, Isaia teste qui ait: « Vulneratus

est propter iniquitates nostras, attritus est
propter scelera nostra: disciplina pacis nostrae super
eum, et livore ejus sanati sumus. Vere languores
Novum faciet Dominus super terram. Femina circumdabit
virum gremio uteri sui Jer. XXXI
.
Novum in sacra Scriptura multis modis accipitur.
Nam novum dicitur innovans, et novum dicitur innovatum;
novum dicitur recens, et novum dicitur
insuetum; novum dicitur ultimum, et novum dicitur
miraculosum. Novum dicitur innovans, secundum
illud: « Mandatum novum do vobis, ut diligatis
invicem, sicut dilexi vos Joan. XIII. » Novum dicitur
innovatum, secundum illud: « Vidi coelum
novum et terram novam Apoc. XXI. » -- « Et dixit
qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia ibid..
» Novum dicitur recens, secundum
illud: « Nemo mittit vinum novum in uteres veteres Marc. II.
» Novum dicitur insuetum, secundum illud:
« Linguis loquentur novis, serpentes tollent Marc.
XVI. » Novum dicitur ultimum, secundum illud:
« Tunc incipias cum rubore locum novissimum tenere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.