PL 217, col. 457

Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne

quia novum fecit in signo, novum fecit in modo; in
gratia, quia novum fecit in foedere, novum fecit in
munere. Novum fecit in matre, quia virgo peperit
virum, stella protulit solem, filia concepit patrem,
creatura Creatorem genuit: simul in unum mater
et filia, genitrix et ancilla, quae cum integritate peperit,
cum virginitate concepit: quod ignis in rubo,
quod fructus in virga, quod ros in vellere praesignaverant.
« Descendit enim sicut pluvia in vellus, et sicut
stillicidia stillantia super terram Psal. LXXI. »
Haec est porta in domo Domini clausa, et vir non
est ingressus per eam Ezech. XLIV. Haec est illa,
quae prima et sola maledictum legis evasit, qua dicitur:
Maledicta sterilis in Israel Exod. XXIII! et
propositum virginitatis implevit; quoniam « antequam

convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu
sancto Matth. I. » Novum fecit in prole, quia Dominus
servus, aeternus factus est puer, excelsus factus est
factus est parvulus, immensus factus est localis, simplex
factus est compositus, immortalis factus est
mortalis, matris suae Pater, et filiae suae filius. Descendit
in matrem, sed remansit cum patre. Suscepit humanitatem,
sed retinuit Divinitatem. Nam « cum in
forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se
aequalem Deo, » etc. Philip. II. « Puer natus est nobis,
et filius datus est nobis, et vocabitur nomen ejus
Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri
saeculi, Princeps pacis Isa. IX. » Matri « Sion dicet:
Homo, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam

Altissimus Psal. LXXXVI. » Ecce novum illud miraculosum
et insuetum, quod fecit Dominus super
terram, quando femina circumdedit virum gremio
uteri sui. Ergo « cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit Dominus Psal. XCVII. » Novum
fecit in signo; quia, Christo nascente, stella magis
apparuit, secundum vaticinium Balaam: « Orietur,
inquit, stella ex Jacob, et exsurget virga ex Israel Num. XXIV.
» Octavianus Augustus fertur in coelo
vidisse virginem gestantem filium ad ostensionem
Sibyllae, et extunc prohibuit ne quis eum dominum
appellaret, quia natus erat « Rex regum, et Dominus
dominantium Apoc. XVII. » Unde poeta:
En nova progenies coelo dimittitur alto.
VIRG., Buc. eclog. IV, 7.

Fons olei per totum diem de taberna emeritorum
largissimus emanavit; signans quod ille nasceretur
in terris, qui unctus erat oleo prae consortibus suis Psal. XLIV.
Templum Pacis funditus corruit. Romani
siquidem pro pace perfecta, quae toti orbi sub
Augusto imminebat, templum Pacis mirificum construxerant.
De quo consulentes quandiu deberet durare,
responsum est: « Donec virgo pariat: » Qui
gaudentes responderunt: « Ergo erit aeternum, quia
nunquam virgo pariet. » Sed perdidit Deus sapientiam
sapientium, et prudentiam prudentium reprobavit I Cor. I;
quoniam in hora Dominicae nativitatis
funditus corruit. Cum enim plena pax et
perfecta per totum orbem universaliter abundaret,
quod nunquam ante contigerat, nec diu post unquam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.