PL 217, col. 460
Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne
sumus Deo per mortem ipsius Rom. V. » Ecce novum
illud innovatum et innovans, quod fecit Dominus
super terram, quando femina circumdedit virum
gremio uteri sui; circumdans illum in utero, a quo
circumdabatur in saeculo. Femina virgo, mulier
illibata circumdedit Deum verum, virum perfectum,
qui « attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit
omnia suaviter Sap. VIII; » qui per prophetam
dicit: « Coelum et terram ego impleo Jer. XXIII. »
Et ad quem dicit Propheta: « Si ascendero in coelum,
tu illic es; si descendero ad infernum, ades Psal. CXXXVIII.
» Super omnia non elatus, subter
omnia non prostratus; inter omnia non inclusus,
extra omnia non exclusus. Caeterae mulieres concipiunt
infantes, haec autem femina circumdedit virum
gremio uteri sui. Tunc tempus produxit aeternitatem,
locus concepit immensitatem, numerus
comprehendit infinitatem. Ergo « cantate Domino
canticum novum, quia mirabilia fecit Dominus. »
Ut autem novo Regi canticum novum digne
cantare possitis, « exuite veterem hominem cum
actibus suis, et induite novum, qui secundum
Deum creatus est Col. III. » -- « Expurgate vetus fermentum,
ut sitis nova conspersio. Non in fermento
veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed
in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. V: » ipso
praestante, qui est super omnia Deus benedictus in
saecula.
SERMO III. IN EADEM SOLEMNITATE. De tribus Christi nativitatibus, quas in missis tribus in festo nati Domini repraesentat Ecclesia; et de sex Christi nominibus, et cur non sint plura aut pauciora.
nam « in principio erat Verbum, et Verbum erat
apud Deum, et Deus erat Verbum Joan. I. » De
matre natus est semel, quoniam illa generatio est
humana, de qua dicit propheta: « Ecce virgo in
utero concipiet, et pariet filium Isa. VII; » et
alibi: « Novum faciet Dominus super terram, femina
circumdabit virum gremio uteri sui Jer. XXXI. »
Nam « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis Joan. I.
» In mente nascitur saepe, quoniam
illa generatio est gratuita; de qua dicit Scriptura:
« Timentibus Deum orietur sol justitiae Mal. IV. »
« Sto, inquit, ad ostium et pulso; si quis aperuerit
mihi, introibo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse
mecum Apoc. III. » Secundum nativitatem aeternam
Christus habet patrem sine matre; secundum
humanitatem Christus habet matrem sine patre;
secundum gratuitam Christus habet patrem et matrem,
ipso attestante, qui ait: « Quicumque fecerit
voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus
frater, soror et mater est Matth. XII. »
Has tres Christi nativitates in tribus missis hodie