PL 217, col. 474
Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne
Haec similiter sub se continet horas
duas: unam quando discipulis dixit in via: « O
stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae
locuti sunt prophetae! nonne haec oportuit pati
Christum, et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens
a Moyse et omnibus prophetis exposuit illis
Scripturas quae de ipso erant Luc. XXIV. » Alteram
quando dixit apostolis: « Haec sunt verba quae locutus
sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quia necesse
est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et
prophetis de me. Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent
scripturas, et dixit eis: Quoniam sic scriptum
est; et sic oportebat Christum pati, et resurgere
a mortuis die tertia ibid.. »
Ecce dupliciter exposuimus duodecim horas hujus
votivae ac festivae diei, ut ex istis horis dies naturalis
consistat, viginti quatuor habens horas, quam
fecit Dominus ut exsultemus et laetemur in ea. Exsultemus
in corde, ac laetemur in corpore, secundum
quod legitur: « Cor meum et caro mea exsultaverunt
in Deum vivum Psal. LXXXIII. » Exsultat cor
quando cognoscit se a pravis cogitationibus liberatum;
laetatur corpus, quando sentit se ab immundis
operibus expiatum. Non enim est impiis
gaudere, dicit Dominus Isa. XLVIII, « nec est
pax ossibus a facie peccatorum Psal. XXXVII. »
Et ideo si diem Dominicae resurrectionis digne cupimus
celebrare, corda et corpora nostra mundemus,
ut salubriter exsultemus et laetemur in ea; ipso
praestante, qui cum Patre, etc.
SERMO VI DOMINICALIS.
Domino quod non est raptor, adulter et injustus,
vel quod bis jejunat in Sabbato, et decimas dat de
universis quae possidet, sed quia superbe se jactat
quod non sit sicut caeteri hominum, causa qua ipse
sit singulariter justus. Per Sabbatum enim intelligitur
hebdomada juxta consuetudinem Hebraeorum,
quia Sabbatum denominant caeteros dies, ut prima
Sabbati, et sic reliquos; ut intelligatur bis in Sabbato,
id est in hebdomada.
Non sic sentiebat Apostolus, qui dicebat: « Nihil
mihi conscius sum, non tamen in hoc justificatus
sum I Cor. IV. » Nam et Psalmista testatur:
« Delicta quis intelligit? » Psal. XVIII. Propterea
deprecatur: « Ab occultis meis munda me, Domine
ibid..
» Salomon quoque ait: « Quis potest dicere:
Mundum est cor meum, et purus sum a peccato? » Prov. XX.
Nam « si dixerimus quoniam peccatum
non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis