PL 217, col. 480
Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne
confiteri, secundum quod magis peccavit,
in loco, in tempore, in numero, in persona,
secundum aetatem, secundum scientiam, secundum
gradum, secundum ordinem, si facile, si frequenter,
si manifeste, si perseveranter. Sane sicut sanies
sub cute collecta tumorem multiplicat et dolorem,
donec ea per apertionem educta tumor sedatur et
dolor: ita putredo peccati sub cordis congesta latibulo
inflat animum et perturbat, donec ipsa per
confessionem ejecta inflationis et turbationis molestia
protinus mitigetur. Ex qua non solum profecto
spiritus hilarescit, sed corpus etiam jucundatur,
ut jam alleviatum se sentiat ingenti prius infirmitate
gravatum.
Caeterum non solet poenitens uno duntaxat digito
vel duobus percutere pectus, sed omnibus simul;
quoniam sicut manus quinque digitos habet, ita
satisfactio quinque partes, quae sunt virtus orationis,
abstinentia cibi, largitas eleemosynarum, labor
operis, et asperitas vestis. De quibus inquit
Psaltes: « Induebar cilicio, humiliabam in jejunio
animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur Psal. XXXIV:
» -- « Exercitatus sum, et defecit
paulisper spiritus meus Psal. LXXVI: » -- « Defecerunt
oculi mei Psal. LXVIII, » -- « Turbatus
sum et non sum locutus Psal. LXXVI. » Utinam
percutiendo pectus fecerim quod dixi! ut securus
dicere possim: Deus, propitius esto mihi peccatori,
« Domine, miserere Psal. XL. » Confiteor et cognosco
quod tam multa sunt et tam magna scelera mea,
quod si secundum exigentiam meritorum meorum
velles agere mecum, justissime quidem me posses
et in praesenti confundere et in perpetuum condemnare.
Sed tu, Deus, propitius esto mihi peccatori, Domine
miserere. Certe non esset sufficiens poena,
neque condigna vindicta, si ignis de coelo descenderet,
et me totum consumeret; si terra aperiret
os suum, et deglutiret me vivum. Sed tu, Deus, propitius
esto mihi peccatori, Domine, miserere. Ergo
« non intres in judicium cum servo tuo, quia non
justificabitur in conspectu tuo omnis vivens Psal.
CXLII. » -- « Si » enim « iniquitates observaveris, Domine,
Domine, quis sustinebit? » Psal. CXXIX. Sed tu, Deus, propitius esto mihi peccatori,
Domine, miserere.
Nisi scirem te misericordissimum et piissimum,
clementissimum et benignissimum, patientissimum
et mitissimum, ego quidem omnino diffiderem
et penitus desperarem. Sed tu, Domine, propitius
esto mihi. Licet autem de meritis et viribus
meis diffidam penitus et desperem, de pietate tamen
et tua misericordia, Deus, spero plurimum et
confido. Quare, impietatem meam pietas tua superet,
et miseriam meam misericordia tua vincat.
Quia « tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut
justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris Psal. L,
» Jesu Christe, mundi Salvator,
qui es super omnia benedictus in saecula saeculorum.
Amen.
SERMO VII. IN FESTO D. SILVESTRI PONTIFICIS MAXIMI. De dignitate, sanctitate, et utilitate sancti Silvestri, de regno et sacerdotio pontificis Romani, et quod sacerdotium praecessit regnum, denique splendorem scientiae pariter et vitae necessarium esse sacerdoti.